{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 65.849.14-37","citation":"Benedict, Regula 65.849.14-37","ref":"65.849.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.849.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/65.849.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.849.14.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quod si et postea in congregatione quietus et obediens non fuerit, etiam de monasterio expellatur. Cogitet tamen abbas se de omnibus judiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam. COMMENTARIUS. De praeposito monasterii duo potissimum hic tractat S. Benedictus, qualiter ordinandus sit, et quomodo corrigendus, si repertus fuerit vitiosus. Quid autem sit praepositus, quae institutionis ejus causae, quae munia, quae virtutes, aut omnino tacuit, aut ita leviter tetigit, pene ut praeteriisse videatur. Quapropter antequam S. Regulae textum expendamus, isthaec aliunde repetere duximus operae pretium. Praepositus itaque, si vim nominis attendamus, idem significat quod praelatus; eoque nomine apud Romanos appellabatur regii satellitii praefectus, ut patet ex Theophilacto Simocatta (Lib. iv, c. 15): « Satellitii regii principem, quem praepositum appellare Romani solent, Martyropolim misit. » Apud Apostolum (Hebr.) episcopi et pastores: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei. Et: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Apud monachos qui primus post abbatem erat, ut patet ex eorum passim regulis. Dicebantur etiam praepositi aliquot monasteriorum superiores, qui uni abbati subjiciebantur, uti observavit Menardus, quem, sicut et Haeftenum lib. iii, tract. 6, disq. 1 et 2, consulere potes. Nunc vero licet remaneat in coenobiis praepositi munus et officium, nomen pene antiquatum est, cujus loco prioris voco uti solemus: qua etiam usus est Lanfrancus in Statutis, ubi dicit (Cap. 3), quod, « servata abbati in omnibus reverentia, prior, qui et praepositus in Regula nominatur, honorabilior est reliquis ministris domus Dei. » Eadem et Ingulfus in Historia Croylandensi non semel, maxime ubi refert quod in excidio monasterii « domnus Askerus prior in vestiaria, domnus Letwynus subprior in refectorio, » barbarorum gladio occisi sunt. Eadem longe ante S. Gregorius Magnus ad Victorem episcopum scribens in haec verba (Lib.","prev":{"citation":"Regula 65.849.1-13","label":"65.849.1 to 65.849.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.849.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/65.849.1"},"next":{"citation":"Regula 65.849.38-48","label":"65.849.38 to 65.849.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.849.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/65.849.38"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}