{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 66.871.516-537","citation":"Benedict, Regula 66.871.516-537","ref":"66.871.516","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.516","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.516.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"» Sed et hoc quoque cum magna caute a; « plerumque enim contingit ut qui propria non contentus, alienae progreditur saluti consulere, sui potius cogatur periculum sustinere; cumque alii velut inter procellosa naufragia palpitanti manum po…r git, ipsum quoque praecipitem vorax fluctus in volvit. » Vide S. Joannem Climacum, gradu 3. Caeterum quae hactenus a nobis dicta sunt, non minus abbates, aliosque superiores, quam ipsos fratres respiciunt: hinc et Gregorius IX in sua pro Benedictinis Constitutione: « Cum abbates vel priores discurrere vel vagari non debeant, volumus ut in claustro cum fratribus sedeant, et divinis intersint officiis, maxime vigiliis, capitulo, et collationi, et aliis divinis officiis cum eisdem, nisi causa remedii necessaria, vel honesta fuerint praepediti. » Et Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 20): Si abbas « in curribus et in equis de loco ad locum discurrat, hic non solum principatu fratrum indignus est, verum etiam homicida animarum judicandus est, et alius monasterio ejus praeesse constituatur. Sin vero non poterint monachi, ab illo exeant, et ille excommunicetur. » Hanc autem Regulam saepius volumus in congregatione leg….] Haec verba ad modo praedicti hoc in capite possunt referri, ut vel inde discant monachi quantum periculum sit foras prodire: vel ad totam Regulam, ut vult Bernardus Cassinensis. Et certe antiquiores monachorum Patres suam in conventu fratrum Regulam frequenter legi decernunt. Regula S. Augustini, ex cap. 24, et Tarnatensis singulis hebdomadis in conventu legebantur. Regula S. Aureliani et S. Ferreoli semel in mense, scilicet in calendis. Magister suam quotidie in refectorio legi jubet. Similiter et Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 9): « Ante mensam vero semper capitulum Regulae unum aut amplius, si abbatissae placuer…, legatur. » S. Benedictus autem nullum determinate tempus assignavit ad lectionem Regulae, contentus dicere ut saepius in congregatione legatur.","prev":{"citation":"Regula 66.871.489-515","label":"66.871.489 to 66.871.515","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.489"},"next":{"citation":"Regula 66.871.538-560","label":"66.871.538 to 66.871.560","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.538"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}