{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.1.243.1-43","citation":"Benedict, Regula 7.1.243.1-43","ref":"7.1.243.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.243.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.1.243.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.243.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quarto, ad Publicanum S. Benedictus Regii Prophetae adjicit exemplum, de se ipso perhibentis testimonium, qui… incurvatus et humiliatus sum usquequaq…e. Incurvatus sum corpore, humiliatus mente; quia nihil p…ofic…t exterioris hominis incurvatio, nisi accedat interior mentis humiliatio. Vel, ut dicit Nicolaus de Fractura: « Incurvatus sum, per peccatorum accumulationem; humiliatus sum, per peccatorum confessionem. » Plures hisce al… rationes possent addi, quibus ab inconsiderato revocemur intuitu, de quibus videsis Benedictum Haeftenum lib. vi, tract. 7, disq. 4. Obiter hic observo quod in ms. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus legitur, cap. 3, ubi de novitio instruendo: « Quocunque incedit, semper demisso capite incedit; et si aliquando visus fuerit erecta cervice, non negligitur innotat s. » Idem habet Uldaricus lib. ii, cap. 11. Quamvis, ut ait…. Bernardus (De Grad. humil., cap. 10), « duabus ex causis inculpabiliter oculos levas, vel ut petas auxilium, vel impen…as. Levavit oculos. David in montes ut peteret; levavit et Dominus super turbas ut impenderet; alter miserabiliter, alter misericorditer, ambo inculpabiliter. Tu quoque si locum, tempus el causam considerans, tua vel fratris necessitate oculos levas, non solum non culpo, sed et plurimum laudo; huc enim excusat miseiia, illud commendat misericordia. Sin alias, non prophel…, non Domini,*ed Ditiae, aut Evae, imo ipsius Satane imitatorem te dixerim. » Ergo hii omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad charitatem Dei perveniet illam.] Ergo via ad charitatem humilitas. Via utique vera ei sola; unde S. Augustinus: « Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis? de fundamento prius cogita humilitatis,... hoc in te fode fundamentum humili· talis, et pervenies ad fastigium charitalis. » S. Bernardus (Epist. 42): « Ut castitas seu charitas detur, humilitas meretur, elc. » Et quidam ex antiquis Patribus (Ruffin. lib. iii de Vit. Pat., n. 126): « Humilitas praecursor est charitatis;","prev":{"citation":"Regula 7.1.240.406-420","label":"7.1.240.406 to 7.1.240.420","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.240.406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.1.240.406"},"next":{"citation":"Regula 7.1.243.44-69","label":"7.1.243.44 to 7.1.243.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.243.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.1.243.44"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}