{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.200.1-20","citation":"Benedict, Regula 7.200.1-20","ref":"7.200.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad charitatem Dei a pervenietillam, quae perfecta foras b mittit timorem: per quam universa, quae prius non sine formidine observabat, absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine c incipiet custodire; non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione d virtutum, quae Dominus jam in operatium suum mundum a vitiis et peccatis, Spiritu sancto dignabitur demonstrare. COMMENTARIUS. Hoc caput, quod S. Benedictus subjungit silentio, Prophetae secutus exemplum, qui ait: Obmutui et humiliatus sum, quanto apud veteres fuerit in pretio, exinde patet, quod et S. Donatus et Magister suis in Begulis illud integrum inseruerint; quod venerabilis Benedictus Clusensis S. Michaelis monasterii saeculo xi abbas illud « ut unusquisque memoriae commendaret persuaderet, dicens ibidem virtutum summam constare, unde quis facile queat ad celsitudinem coelestem scandere, » teste Willelmo ejus discipulo; quod in pleno concilio Carisiaco anno 838, praesentibus S. Carilefi monachis lectum sit, ut ad meliorem frugem reducerentur; denique quod Grintlaicus postquam multa de humilitate in solitariorum Regula disseruit, sic tandem concluserit: « Si cui de humilitate altius libuerit perscrutari, ad Regulam S. Benedicti percurrat, ibique duodecim humilitatis gradus satis luculenter expositos inveniet. » Est autem humilitas virtus, qua quis verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, sive, ut citatus a Boherio S. Augustinus ait: « Virtus, per quam animus in nullo se efferens, nihilque boni sibi ascribens, exterius etiam dejecti praefert habitum. » Clamat nobis divina Scriptura, fratres.] Clamat, non simpliciter admone…; surdos enim noverat homines ad humilitatis et abjectionis praedicationem, quos ad alta semper ferri probe sciebat. Qui se exaltat humiliabitur.] Ut praeclara hac similitudine explicat S. Augustinus (Serm. 22, de Script.): « Sicut deficit fumus deficiant. Qui sunt qui sicut …mus deficiunt, nisi superbi non confitentes peccata sua, sed defendentes?","prev":{"citation":"Regula 7.197.91-101","label":"7.197.91 to 7.197.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.197.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.197.91"},"next":{"citation":"Regula 7.200.21-39","label":"7.200.21 to 7.200.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.21"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}