{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.200.136-160","citation":"Benedict, Regula 7.200.136-160","ref":"7.200.136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.136.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspic…t, qui in lapide caput ponit... Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere, » etc. Aliter Hildemarus: « Per scalam intelligitur Scriptura divina, per angelos ascensores et descensores intelliguntur praedicatores sancti; tunc enim ascendunt sancti, quando de Divinitate praedicant, sicut Joannes facit dicendo: In principio erat Verbum; et descendunt cum de humanitate praedicant, ut cum idem Joannes dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » etc. Aliter etiam Petrus Boherius in primo commentario: « Potest intelligi haec scala religio monachalis..., latera cujus sunt claustrum monasterii et stabilitas collegii: gradus sunt vita, instituta, et doctrinae sanctorum Patrum; angeli ascendentes sunt boni monachi, qui per observantiam regularium mandatorum recto cursu perveniunt ad celsitudinem perfectionis; descendentes quoque angeli sunt mali monachi, qui per praemissorum transgressionem ad ima mundi, et utinam non inferni, descendunt. » De primo humilitatis qradu. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens.] Primus ergo humilitatis gradus, cui S. Bernardus peccandi consuetudinem opponit, S. P. Benedicto est timor Dei: « Primus, infit Smaragdus, ordine, quia primus est in cogitatione, in corde et voluntate. » Primus, quia initium sapientiae omnisque virtutis limor Domini, ut loquitur Propheta; primus denique, quia, ut dicit Cassianus (Lib. iv, cap. 39), « principium nostrae salutis, ejusdemque custodia timor Domini est; per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia bis qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur; qui dum penetraverit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem. » Hunc vulgo distinguunt in servilem, mercenarium, et filialem. « Primus S. Bernardo est (Serm. 2 Dom. post oct. Epiph.) ne cruciemur in gehenna, secundus ne exclusi visione Dei privemur tam ineffabili gloria, tertius timor replet animam omni sollicitudine timidam, ne forte deseratur a gratia.","prev":{"citation":"Regula 7.200.106-135","label":"7.200.106 to 7.200.135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.106"},"next":{"citation":"Regula 7.200.161-178","label":"7.200.161 to 7.200.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.161"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}