{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.200.179-196","citation":"Benedict, Regula 7.200.179-196","ref":"7.200.179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.179.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, etc.] Quamvis peccatum et vitium ad idem significandum promiscue soleant usurpari, aliquid tamen inter utrumque discriminis qui rectius loquuntur efferre norunt, Ita peccatum ad boni omissionem, vit um ad commissionem mali referunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. Hic etiam illam inter utrumque differentiam adducit, quod tam omissum bonum quam commissum malum ad peccatum spectet; ad vitium vero peccandi consuctud…. Brevius et melius dici possent actus esse peccata, habitus vitia. Sed Smaragdus hunc locum exponens ita habet: « Quod dicit a peccatis custodire se omni hora, subauditur a pravis operibus, quae fiunt cogitatione, locutione, et opere... Quod vero dicit custodire a vitiis, subauditur a septem principalibus, id est a gula, fornicatione, avaritia, ira, tristi…a, acedia, vana gloria, et ab octava corum genitrice superbia, et ab omnibus prorsus illorum nocivis ramusculis, » etc. Sed et desideria carnis amputare fextinet.] Quia, ut ait S. Odo (Lib. ii Collat., n. 6), « omnimodis exsecrabilius videtur, si religionis professores, quibus, ut ait Apostolus, eloquia Dei credita sunt, carnalibus desideriis contige…it ancillari; relictis coelestibus, terrenis inhiare; contempto Deo, mammonae servire. » Aestimet se homo de coelis semper a Deo respici omni hora, etc.] Ut divinum nobis incutiat timorem, divinam nobis incutit et omni hora et in omni loco praesentiam; quia videri sic, et a tali, et semper, et ubique, magnus terror est, inquit Bernardus Cassinensis. Probatque verbis Prophetae dicentis, scrutans corda et renes Deus. Ubi per corda cogitationes, per renes cogitationum rimas, sive initium et intentionem unde ipsae cogitationes oriuntur intelligi vult Hildemarus; sed rectius cum Smaragdo, Bernardo Cassin., Boherio et Trithemio per corda cogitationes, per renes corporeas delectationes interpreteris; vigent quippe in renibus delectationes venereae.","prev":{"citation":"Regula 7.200.161-178","label":"7.200.161 to 7.200.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.161"},"next":{"citation":"Regula 7.200.197-212","label":"7.200.197 to 7.200.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.197"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}