{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.200.21-39","citation":"Benedict, Regula 7.200.21-39","ref":"7.200.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.21.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in coelum, sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi: solidior est fumus igni proximus, et terrae proximus, nondum sic evanescit, nondum sic est dispersus in ventos: quando autem attenuatur, evanescit, et disperit? quando se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum quomodo fumus contra coelum, restat ut ita deficiat, ut tanquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus intereat, quemadmodum disperit fumus elatus tumida, non solida, magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem, habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. » Quomodo autem humilientur qui se exaltant, et vicissim exaltentur qui se humiliant, Hildemarus et post eum Bernardus Cassinensis ita intelligunt, ut qui hoc in saeculo se exaltant, humilientur in futuro; et vicissim: verum non solum in futuro, sed etiam in praesenti Deus superbos humiliat, in grave aliquod peccatum cos cadere permittens, « sicut medicus sapiens in remedium majoris morbi patitur infirmum in leviorem morbum incidere, » ut angelici Doctoris exemplo utar (2-2, q. 162, a. 6, ad 3), frequentius autem in luxuriam: et vicissim etiam humiles hoc exaltat in saec…; hinc pie Petrus Venerabilis (Lib. i Mir., cap. 20): « Saucti, infit, inter abdita latibulorum opera sua semper celare laborant; sed ea si homines taceant, la… clamant. » Cum haec ergo dicit, ostendit omnem exaltationem genus esse superbiae.] Supponit hic S. Benedictus plura esse superbiae genera, et revera quatuor assignare videtur doctor mellifluus his verbis (Serm. 47, de Divers.): » Est superbia cordis, superbia oris, superbia operis, et superbia habitus. Superbia cordis est, quando homo in oculis suis magnus est, contra quam Sapiens orat dicens: Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi; et alibi: Vae qui sapientes estis in oculis vestris.","prev":{"citation":"Regula 7.200.1-20","label":"7.200.1 to 7.200.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.1"},"next":{"citation":"Regula 7.200.40-58","label":"7.200.40 to 7.200.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.40"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}