{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.207.107-125","citation":"Benedict, Regula 7.207.107-125","ref":"7.207.107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.107.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Implentem vero desideria recte onagro comparat S. Odo abbas Cluniac., explicans illud Scripturae (Lib. i Collat., n. 33): Quasi pullum onagri liberum se putat: « Onager, inquit, dicitur asinus agrestis; agrestia autem animalia libertatem amant, et ire quo volunt, et quiescere quando volunt: qui ergo implere mala quae desiderat per effrenatam libertatem quaerit, pullo onagri similis esse concupiscit; talis videlicet, quia ad aliud non reservatur, sub disciplina quasi agrestis bestia non restringitur. » Porro ad odium propriae voluntatis triplici nos stimulo excitat S. P. Benedictus: exemplo Christi, comminatione poenae propriam voluntatem sequentis, et corona quam illius abnegandae, felix parit necessitas. Sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.] « Idcirco enim, ut ait apud Cassianum (Coll. 24, c. ultimo) abbas Abraham, Dominus noster ac Salvator, ut nobis amputandarum voluntatum nostrarum formam traderet. Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; et iterum: Non sicut ego volo, sed sicut in: quam virtutem illi specialiter exercent, qui in coenobiis commorantes senioris reguntur imperio, qui nihil omnino arbitrio suo agunt, sed voluntas corum ex voluntate pendet abbatis. » Quapropter, ut hic Hildemari verbis utar, « debet monachus, cum aliquid durum aut contrarium sibi imperatum fuerit, dicere: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me, id est: Non veni adimplere voluntatem carnis, sed Dei, cujus instinctu huc missus sum. Sive etiam: Non veni facere voluntatem meam, id est carnis, hoc est quod mihi leve et suave est, sed abbatis mei, qui me misit in hanc obedientiam. » Et item Scriptura dicit « Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam. »] Hic locus nullibi…m Veteri aut Novo Testamento reperitur; sed Scripturae vocabulum ad alias etiam quam sacras Scripturas significandas nonnunquam usurpant scriptores.","prev":{"citation":"Regula 7.207.80-106","label":"7.207.80 to 7.207.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.80"},"next":{"citation":"Regula 7.207.126-147","label":"7.207.126 to 7.207.147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.126"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}