{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.207.37-60","citation":"Benedict, Regula 7.207.37-60","ref":"7.207.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.37.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"quibus favet vox universalis Omne: Ante te omne desiderium meum, hoc est, notum tibi est. Vel etiam ante te omne desiderium meum, id est subditum est voluntati tuae, nec aliud desidero quam quod me desiderare jubes. Ergo si oc…li Domini.] Oculi Domini Smaragdo « respectio est divina, qua semper respicit super bonos, ut cos ab insidiis inimici defendat, a peccatis custodiat, et bonis jugiter operibus persistere faciat; » vel juxta Cassianum (Lib. viii, cap. 4) in oculis Dei « immensitatem perspicaciae, qua universa perlustrat et perspicit, et qu d nihil eum ex his quae ex nobis geruntur, gerendave sunt, seu cogitantur, lateat, scire possumus. » Absit enim ut corporeum aliquid in Deo existimemus, ut quondam voluerunt anthropomo philae, quorum errorem refutat Theodoretus quae l. 20 in Genesim. De his agunt Sozomenus, lib. viii, cap. 11; Cassianus, collat. 10, cap. 2 et sequentibus; Gennadius, de Viris Illustrib., cap. 33; Niceph., lib. ii, cap. 14. Speculantur bonos et malos.] Speculantur ergo oculi Domini bonos et malos, ut bonis bona e malis retribuat mala, ut iliis pro bonis operibus praemia, istis pro pravis actionibus poenam tribuat sempiternam; istos ut exaudiat et salvet, illos ut perdat et damnet, sicut scriptum est: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, inquit Smaragdus. Et Dominus de coelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.] Particula aut ex Hildemaro hic sumitur copulative pro et, ut is sit intelligens Deum, qui et requirens. Et si ab angelis nobis deputatis quotidie die noctuque Domino factori nostro opera nostra nuntiantur.] Nuntiant ergo coelestes illi spiritus opera nostra Deo, unde et angeli, id est nuntii dicuntur, non quasi nesciat Ille, sed « ut officium suum et ministerium impleant, quia nuntii sunt, » inquit Haimo Halberstatensis.","prev":{"citation":"Regula 7.207.19-36","label":"7.207.19 to 7.207.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.19"},"next":{"citation":"Regula 7.207.61-79","label":"7.207.61 to 7.207.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.61"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}