{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.207.61-79","citation":"Benedict, Regula 7.207.61-79","ref":"7.207.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.61.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Vel, ut ait Origenes: « Offerunt sancti angeli Dei, non quasi nesciat is qui omnia novit antequam fiant, sed ut testes efficiantur sanctitatis atque pietalis justorum. Iterum lanquam deflentes impietates et injustitias injustorum, atque etiam ipsius diaboli; haec namque demonstrans atque significans Dominus dicit de illis bonis servis, hoc est angelis: Venientes autem nuntiaverunt Domino suo omnia quae facta fuerant. » Vel etiam, ut addit Menardus noster: « Nuntiant opera nostra mala, ut a Deo accipiant quomodo et quando sunt castiganda ad emendationem; et ideo renuntiatio illa angelorum, timenda, et congrua emendatione eorum correptio praevenienda. » Modum annuntiandi exponit Hildemarus his verbis: « Cum unusquisque angelus sive bonus sive malus gaudet de nostris bonis, vel tristatur de nostris malis, ipsum gaudium, quia Deo notum est, vel ipsa tristitia, quia cognita est Deo, ipsius gaudii vel tristitiae notitia Deo dicitur ab angelis nostra facta nuntiare· » Porro cum de angelis nobis deputatis hic in plurali loquatur S. P. Benedictus, videtur in ea fuisse sententia, quae duos unicuique hominum angelos deputatos fuisse tenet, quorum unus bonus ad custodiam datus, alter malus ad exercitium. Plane de bono angelo nulla est apud catholicos controversia; constat enim multis Scripturae testimoniis suum quemque hominum habere custodem; de malo vero non ita pro certo habetur, tum quia parum solidum haec sententia fundamentum in Scriptura habere videtur, tum quia liber Pastoris, cujus auctoritate hanc opinionem acceperunt veteres scriptores, inter apocrypha a Gelasio recensetur, tum etiam quia si Deus malos deputasset hominibus angelos, auctor peccati aliquo modo censeretur. Non defuere tamen ex antiquis Patribus qui ita docerent. Ita Origenes homilia 10 in Lucam, Gregorius Ayssenus in Vita Mosis, Cassianus collatione 8, cap. 17, et collat. 13, cap. 12; Beda in cap. xii Actuum apost.; Hildemarus et Bernardus Cassin, in hunc locum, sed et multi haud ignobiles theologi, quos inter Petrus Lombardus lib.","prev":{"citation":"Regula 7.207.37-60","label":"7.207.37 to 7.207.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.37"},"next":{"citation":"Regula 7.207.80-106","label":"7.207.80 to 7.207.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.207.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.207.80"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}