{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.212.105-123","citation":"Benedict, Regula 7.212.105-123","ref":"7.212.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.105.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"i Mirac., c. 20): « Multas a quibusdam, quia inferre verbera non audebant, verborum injurias tolerabat. Recordor ego saepius falsis aut quasi nullis accusationibus in communi fratrum conventu a talibus impetitum innumeris vocibus, quasi reus existeret in terra prostratum, cum nihil prorsus deliquisset, culpabitem se tantummodo respondisse; hunc enim mo…em habebat, ut quandocunque culparetur, nunquam fere culpam diffiteretur. » Et sustinens non lassescat.] Id est animo ne despondeat. « Necesse est enim, verba sunt Hildemari, ut istud lassescat ad animam referatur, non ad corpus; quia perfectus monachus licet lassetur corpore pro fragilitate, tamen mente desiderat semper implere. » Vel discedat.] Sed istud discedat ex Bernardo Cassinensi « pertinet ad utrumque, ad corpus videlicet vel ad mentem; quia si propter praedicta monasterium dimittit, vel opus injunctum praetermittit, hoc est discedere corporaliter. Item si murmurans in corde suo proponit obedientiam non implere; hoc est discedere mentaliter. » Brevius Boherius, non discedat a Deo, vel a patientia. Dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et item: Confortetur cor tuum, et sustine Dominum.] Quem in locum Bernardus Cassinensis, « Sustine, inquit, Dominum, quasi diceret: non est quodlibet aliud pondus quod portas; sed ipsum Dominum obediendo toleras et portas; ipse vero dulce pondus est, quia onus ejus leve, et jugum ejus suave. Ipsum ergo sustine, ipsum patienter porta; nam tu ab ipso sustentaris, tu ab ipso salvaris. » Et ostendens fidelem pro Domino, etc.] Ut nos magis ad quartum hunc humilitatis gradum scandendum, et universa etiam contraria alacriter sustinenda excitaret, ad Scripturae testimonium addit exempla, vecesque sanctorum martyrum, quorum verba Scriptura nobis eorum nomine proponit dicens: Propter te morte afficimur, quod ita Gallice reddit Guido Juvenalis: Nous pensons en la mort, et mortifions nos membres.","prev":{"citation":"Regula 7.212.86-104","label":"7.212.86 to 7.212.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.86"},"next":{"citation":"Regula 7.212.124-142","label":"7.212.124 to 7.212.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.124"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}