{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.212.86-104","citation":"Benedict, Regula 7.212.86-104","ref":"7.212.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.86.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"» Quod si ita moribundum S. abbas impetebat, quomodo putas sanos et valentes? Certe suam mentem et morem satis indicat, cum fratribus suis congratulans, quod sub increpationis velamine eorum virtutes tegerentur, ait (Serm. 4, in psal. xc): « Si scire vultis quantum in haec absconsione lucramur, credo nullum hic esse qui si quartam partem eorum quae facit, in saeculo actitaret, non adoraretur ut sanctus, reputaretur ut angelus; nunc autem quotidie tanquam negligens arguitur et increpatur. » Longe ergo ab eorum erat sententia, qui viros pios et sanctos sine fictione aut mendacio increpari a superiore non posse affirmant: quae si vera forent, omnes ironiae, lallegoriae et metaphorae dicenda essent mendacia: nam qui fratrem, verbi gratia, legentem solito altius in refectorio increpando vocat declamatorium, superbum, minus honeste legentem, non magis mentiri censendus est quam is qui virum pessimum ironice appellat optimum; haec enim omnia non assertive proferuntur, sed increpative. Haec obiter dicimus, de quibus qui plura desideraverit, adeat librum de Officiis et perfectione monachorum, cap. 12. Redeo ad S. Benedicti textum, qui, ut notat Hildemarus, non simpliciter jubet ut dura, contraria, injuriasque patienter perferamus, sed, quod majus est, amplectamur, id est cum gaudio et amore suscipiamus; « nos enim eam rem, inquit, quam diligimus amplectimur, quia non solum monachus debet adversa sufferre aut tolerare, sed etiam cum gaudio sufferre. » Talis erat insignis illa sanctimonialis Tabennensiolarum monasterii, quae, teste Palladio (Laus. cap. 41), « non murmuravit, non parvum vel magnum quid est locuta, etsi contumeliis afficeretur, et pugnis tunderetur, et maledictis appeteretur, et plurim…eam abominarentur. » Talis S. Willelmus Gellonensis monasterii fundator et monachus, qui « interdum caesus, et injuriis laesus, neque resistebat, neque comminabatur, gaudebat plane in subjectione. » Talis Benedictus Cluniacensis monachus, de quo Petrus Venerabilis (Lib.","prev":{"citation":"Regula 7.212.65-85","label":"7.212.65 to 7.212.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.65"},"next":{"citation":"Regula 7.212.105-123","label":"7.212.105 to 7.212.123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.212.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.212.105"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}