{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.217.18-40","citation":"Benedict, Regula 7.217.18-40","ref":"7.217.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.18.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Apud Cassianum (Collat. 16, cap. 22) abbas Joseph per aliam intelligit, non sinistram maxillam. sed aliam dextram moxillam, interiorem scilicet; ita « ut si exterior dextra tua impetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis assensum dextram suam praebeat verberandam, compatiens exterioris hominis passioni, et quodammodo succumbens atque subjiciens suum corpus ferientis injuriae, ne exterioris hominis caede, vel tacitus intra moveatur interior. » Hildemarus quoque locum istum explicat de animi praeparatione ad sufferendum percussorem, ejusque si ita placuerit plagas iterato excipiendas; aliasque hujus loci mysticas expositiones adducit, sicuti et Boherius, quas consulto praetermittimus. Potest tamen et in sensu litterali accipi, rnagnamque indicat perfectionem, dummodo non ex superba mente, et quasi aliis insultandi et provocandi gratia, ut illi do quibus Cassianus collat. 16, cap. 20, sed humili cor… suam ipsius abjectionem sitiente exerceatur. Auferenti tunicam dimittunt et pallium.] Quod ita exponit Smaragdus: « Ille qui maledictum non reddit pro maledicto, auferenti tunicam dimittit et pallium. » Aliter Bernardus Cassinensis: « Hoc est, subtrahenti sibi de utilibus seu superfluis dimittit etiam de sibi necessariis: Dimittit dico, id est ad dimittendum paratus est. » Sed Hildemarus hunc locum ad litteram capiens, « si quis, inquit, adversator, et probator patientiae sive impatientiae nostrae voluerit … nobis aliquid nostrum tollere, et de nostro jure in suum jus transferre, nos non solum debemus illi relinquere ea quae improbe petiit, sed etiam illa quae Ipse non petierat dimittere. » Vide Vitam S. Macarii Aegypt. abbatis cap. 4, apud Boll. 15 Januar. Angariati millario vadunt et duo.] Angariati milliario, Id est milliarium facere coacti, sive mille passus; nam milliarium mille passus terminat; pastus autem quinque pedes continet, ut notat Hildematus. Vadunt et duo, ita ut tria vadant milliaria. Tria posuit, quia ternarius numerus pro perfectione ponitur in Scripturis, ob honorem sanctae Trinitatis, ut ostendat perfectam debere esse monachorum perfectionem, inquit Hildemarus.","prev":{"citation":"Regula 7.217.1-17","label":"7.217.1 to 7.217.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.1"},"next":{"citation":"Regula 7.217.41-59","label":"7.217.41 to 7.217.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.41"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}