{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.217.344-358","citation":"Benedict, Regula 7.217.344-358","ref":"7.217.344","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.344","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.344.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"» Et certe id satis indicat vox contentus, quae interiorem mentis inclinationem et voluntatis assensum designat: unde Hildemarus: « Si abbas, infit, praeposito jusserit ut sedeat in ultimo loco, et ille cum tristitia ierit; praevaricator hujus praecepti est: et quia praevaricator hujus praecepti est, perfectus monachus non est: » de sua enim abjectione et non gaudere, et non gloriari, minus est a perfecto, ut di it S. Bernardus (Epist. 250). Porro ad conservandam vilitatem duos nobis versiculos hosce proponit alter Bernardus, sci- …cet Cassinensis: Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese, Spernere se sperni, quattuor ista beant. Et ad omnia quae sibi injunguntur v…lut operarium malum et indignum se judicet.] Non modo vilitate et ex…emitate contentum vult esse monachum S. P. Benedictus, sed ipsa etiam vilitate et extremitate indignum se reputare; ita ut quaecunque sibi vilia in victu, vestitu, etc., ministrentur, etiam viliora sibi deberi existimet; quocunque constituatur loco licet humili, etiam altiori quam mereatur constitutum reputet; quaecunque injungatur obedientia vel abjectior, digniorem tamen meritis agnoscat. Sicut enim qui a furca redimitur (exemplum est Hildemari), si ab eo a quo redemptus est domino vilis ei aliqua opera injungatur, non audet respondere se … e adeo vili se non occupandam labore, majoribus dignum, sed cum omni animi demissione mandatum suscipit: ita et monachus a saeculi vinculis divina benignitate ereptus, quodcunque jusserit abbas in nomine Domini, cujus vices gerit, quodcunque opus humile injunxerit, non secus ac magnum favorem suspiciat. Dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi.] « Id est nescientem me esse cognovi, stultum et parvulum deputavi, et velut insipientem despexi, » inquit Smaragdus. Vel ut loquitur Turrecremata, Nescivi, « id est abscondi, quia vera humilitas bona sua sibi abscondit. » Ut jumentum factus sum apud te.] Quaecunque vel vilissima suscipiens et deferens onera.","prev":{"citation":"Regula 7.217.316-343","label":"7.217.316 to 7.217.343","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.316"},"next":{"citation":"Regula 7.217.359-381","label":"7.217.359 to 7.217.381","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.359"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}