{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.217.404-433","citation":"Benedict, Regula 7.217.404-433","ref":"7.217.404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.404.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Cui respondebit S. Basilius (Const. monast. c. 2): « Non mendacium dices, si te peccatorem esse dixe…is; nam si recte intellexeris. eo ipso peccabis, si te sine peccato esse dixeris. » Et S. Joannes Chrysostomus (Homil. 33, in Genes.): « Si recte sapimus, nullos etiam nobis esse minores arbitrabimur; sed nos excelli ab omnibus hominibus dicemus. Et hoc dico, non de nobis, qui innumeris submersi sumus peccatis; sed etiam si quis sibi plurimorum bene gestorum conscius sit, nisi apud se sentiat quod omnium sit postremus, nulla ei lutura u…ilitas est ex omnibus suis bonis operibus. » Quomodo autem illaesa id veritate fieri queat duobus modis explicant regulae commentitores Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. Primo nimirum propter latentia in nobis mala, et latentia in aliis bona; quibus concinit S. Thomas his verbis (2-2, q. 161, a. 6, ad 1): « Potest aliquis absque falsitate se credere et pronuntiare omnibus vit…or in secundum defectus occultos, quos in se cognoscit, et don… Dei, quae in aliis latent: unde Augustinus dicit in lib. de Virginitate: Existimate alios in occulto superior…s, quibus estis in manifesto n eliores. » Et certe ut hic citatus dicit alibi S. Augustinus (Lib. 85, quaest. 71): « Illud cogitandum nullum esse hominem, qui non possit habere aliquod bonum, etiamsi lateat, in quo possit esse superior; quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet. Nec arbitreris quoniam bona tua eminent et apparent, et ideo alterum nulla habere, quae lateant majoris forte ponderis, quibus te superat nescientem. » Et hac forte ratione suos S. Bernardus alloquens inter alia haec dicit (Serm. 36, de Diver….): « Tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum, ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit; seu gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias.","prev":{"citation":"Regula 7.217.382-403","label":"7.217.382 to 7.217.403","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.382"},"next":{"citation":"Regula 7.217.434-459","label":"7.217.434 to 7.217.459","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.434"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}