{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 7.217.60-110","citation":"Benedict, Regula 7.217.60-110","ref":"7.217.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.60.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Quidam de utraque locutum fuisse existimant. Atque ita Theobaldus Artaldus Coelestinus in Gallica expositione Regulae Benedictinae, Joannes Cracsbeeck, Antonius Perez, ad quam sententiam inclinat Benedictus Haeftenus, ita tamen ut magis in eam propendeat, quae de sola, quae consolationis aut directionis gratia fil, confessione textum Regulae intelligit. Et hanc solam sanioremque opinionem amplectitur Menardus; « nam in confessione sacramentali, inquit, non solum occulta mala, sed aperta revelanda sunt. » Et sane hanc confessionem solis abbatibus (neque enim alios nominat) faciendam esse S. P. Benedictus praecipit, ex quibus illius aetate, et etiam multo post permulti haud erant sacerdotes, nec proinde sacramentalem poterant excipere confessi nem. Adde, quod notat Nicolaus Bravus, omnia quae hic S. Pater adducit Scripturae testimonia, ad confirmandam confessionem hanc, desumpta esse ex Veteri Testamento, nec posse ad litteram intelligi de confessione sacramentali. Porro quae hic S. Benedictus instituit de humili ad abbatem conscientiae manifestatione, eadem praescripta offendes in Regula S. Antonii, n. 25, in ejus Vita, cap. 29; in Regula abbatis Isaiae, cap. 6; in Regulis fusius disputatis S. Basilli, cap. 26; apud Cassianum, lib. iv Institut., cap. 9, et collat. 2, cap. 10; apud S. Dorotheum, doctrina 5; in Regula vivendi monachis a S. Davide praescripta, apud Bollandum, 1 Martii; in Regula S. Isidori, cap. 14; in Regula S. Fructuosi, cap. 13; in Regula Magistri, cap. 15; in Regula S. Donati, cap. 23; in Regula Cujusdam ad virgines, cap. 6. Et quidem hac in Regula ter singulis diebus fieri praescribitur, scil cet post secundam, post nonam, et ante completorium; quod usu receptum fuisse olim in virginum monasterio Evoriacas dicto, vulgo Farae monasterio, testatur relata a S. Benedicto Amanensi historia in Concordia Regularum cap. 15, § 12. Vide Vit. S. Pachomii n. 85, apud Boll. 14 Maii. Eadem praxis apud nostros passim laudata et commendata reperitur, maxime vero in Vita S.","prev":{"citation":"Regula 7.217.41-59","label":"7.217.41 to 7.217.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.41"},"next":{"citation":"Regula 7.217.111-132","label":"7.217.111 to 7.217.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.111"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}