{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 72.893.21-37","citation":"Benedict, Regula 72.893.21-37","ref":"72.893.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/72.893.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/72.893.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/72.893.21.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Benedictus; in quo, ut notant Bernardus Cassinensis et Boherius, non sine causa dixit casto, « ut videlicet inordinatum, indiscretum, carnalem, et immundum, seu pollutum, compescat et excludat amorem. » Atque ita S. Macarius dicebat (Cap. 7): « Omnes oportet diligere fratres, cum quibus etiam te confidis videre gloriam Christi. » Deum timeant.] Filiali utique timore, et hoc est sextum zeli boni exercitium. Abbatem suum sincera et humili charitate diligant.] Ecce septimum. Sincera vero charitas dicitur illa quae nullo carnali amore, nullo timoris aut renumerationis intuitu corrupta est, sed pro solo Dei amore impenditur. Christo omnino nihil praeponant.] Dignus est enim plane omnibus postponi, qui Christo aliquid praeponit; cum summo et infinito bono nihil sit praeferendum. Et hoc est ultimum zeli boni exercitium, quod licet absque ullo remunerationis intuitu sit habendum, sua tamen mercede non caret, quam S. Pater indicat cum addit: Qui nos pariter ad vitam perducat aeternam.] Istud pariter commentatores interpretantur simul omnes, nullo excluso. Nonnulli codices addunt amen, qua de voce Boherius in 2 commentario: « Gallici quidem hoc amen raro habent, quod tamen bene convenit, cum finis Regulae sit hic verus, quoniam sequens caput non est utique regulare, sed intentum magistri. Regulaeque effectum summatim indicat. Amen itaque hic optative ponitur, ut hic conclusio ejusdem operis esse demonstretur. » Desideratur tamen in antiquissimo codice Oxoniensi, in Cassinensibus, apud Hildemarum, Smaragdum, Haeftenum, atque in aliis mss. et editis non paucis.","prev":{"citation":"Regula 72.893.1-20","label":"72.893.1 to 72.893.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/72.893.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/72.893.1"},"next":{"citation":"Regula 73.1","label":"Chapter 73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/73.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}