{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 8.5","citation":"Benedict, Regula 8.5","ref":"8.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.5.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Juxta considerationem rationis octava hora noctis surgendum est.] Quaenam sit hora ista noctis octava non consentiunt commentatores. Bernardus Cassinensis respiciens ad usum sui temporis, diem naturalem in horas 24 dividendi, mentem suam ita explicat: « Istud quod dicit Pater, scilicet juxta considerationem rationis, tempus aequinoxii attendisse videtur, quou post medium Septembris mensis esse dignoscitur; et ita post illud aequinoctium Septembris, November habet in nocte horas 14. Considerato ergo quod November habet 14 horas in nocte, ut dixi, dividas noctem per medium, et remanent in qualibet parte noctis septem horae facta antem jam hora octava modicum erit amplius de media nocte, quando surrexerit horologio excitante qui habet horologium custodire, et accensis lucernis ecclesiae, quae poterant propter prolixitatem noctis fuisse obscuratae, ac pulsatis campanis ad dormientium fratrum excitationem, potuit transire dimidia octavae horae antequam surrexerint fratres. Et secundum intellectum istum potest accipi quod dixit: Juxta considerat onem rationis octava hora noctis surgendum est; et ideo sequitur, ut magis quod dixerat declaretur: ut modice amplius de media nocte pausetur: satis est modicum amplius hora dimidia, vel parum plus. » Hactenus Bernardus Cassinensis, ex cujus mente hora post nostram duodecimam media surgendum foret: vult enim ut facta sive incipiente hora octava noctis, quae mense Novembri statim post mediam noctem currere incipit, horologii custos excitatus surgat, in oratorium pergat, lampades forte exstinctas aut saltem valde obscuratas accendat, tandemque ad excitandos dormientes fratres signum pulset, atque in eo dimidiae horae spatium insumat, post quam excitati fratres surgant, media scilicet post nostram duodecimam elapsa; quod confirmat exponens illa verba: Ut modice amplius de media nocte pausetur, ubi ait: « Satis est modicum amplius hora dimidia, vel parum plus. »","prev":{"citation":"Regula 8.4","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.4"},"next":{"citation":"Regula 8.6","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.6"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}