{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 9.264.135-152","citation":"Benedict, Regula 9.264.135-152","ref":"9.264.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.264.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.264.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.264.135.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Ejusdem quoque hymni fit mentio in Vita S. Eugeniae, quae sub Commodo imperatore floruit: « Et angeli transeuntes hymnum Deo dicebant: hoc solum intelligebatur, quod nomen Jesu Christi et Spiritus sancti in ipsis laudibus resonabat: Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. » Quapropter quod Walfridus in libro de Rebus eccles. cap. 25 asserit a magno Nicaeno concilio compositum fuisse, intelligendum est de appendice Sicut erat, etc., quam revera eo in concilio additam fuisse docet cardinalis Bona, idque ad obstruendum sacrilegum os Arianorum blasphemantium, et asserentium fuisse tempus cum Filius non erat cum Patre; id quod testari videtur concilium Vasense, seu Vasatense, verius Vasionense i, in Gallia paulo post Nicaenum, tempore Constantii imperatoris, sub Julio papa celebratum, licet ejus canones existant cum Vasionensi ii, sub Leone Magno hac sanctione edita: « Quia non solum in sede apostolica, sed etiam per totum Orientem et totam Africam vel Italiam, propter haereticorum astutiam, qua Dei Filium non semper cum Patre fuisse, sed a tempore coepisse blasphemant, in omnibus clausulis post Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen dicitur: etiam nos in universis ecclesiis nostris hoc ita dicendum esse decernimus. » Quanquam haec verba totum Orientem addititia esse existimet Menardus, cum nusquam repereris apud Graecos Sicut erat in principio Juisse in usu. Sed et Walfridus cap. 25 ait Graecos non dicere Sicut erat in principio, sed hoc modo Et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Modus illum exprimendi varius fuit et multiplex. 1° Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. 2° Ex S. Basilio lib. de Spir. sancto cap. 27: Gloria Patri, et Filio, cum S.","prev":{"citation":"Regula 9.264.95-134","label":"9.264.95 to 9.264.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.264.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.264.95"},"next":{"citation":"Regula 9.264.153-180","label":"9.264.153 to 9.264.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.264.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.264.153"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}