{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 9.265.135-157","citation":"Benedict, Regula 9.265.135-157","ref":"9.265.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.135.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"cap. 60: Concedatur ei post abbatem stare et benedicere, et ex cap. 63: Sic accedat ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum. Nam licet stare non semper pro corporis erectione, sed pro praesentia aliquando sumatur, ut cum dicitur sunt de hic stantibus, nihil tamen vetat hic illo sensu accipi: si enim sedissent, naturali loquendi ratione dixisset: Concedatur ei post abbatem sedere, et sic accedant ad pacem... in choro sed…ndum, etc. Atque haec fuit veterum monachorum praxis, qnam videre est apud S. Athanasium in libro. de Virginitate: « Media nocte surgito, et psalmos dicito, quantum potes stans; » apud S. Joannem Chrysostomum de Vita monachorum sui temporis ita scribentem (Homil. 14, in I Timoth.): « Cum ante lucem gallus emittit vocem, omnes cum reverentia discusso sopore consurgunt, a suo excitati praelato; adstantque sacro choro, protinus expansis manibus sanctos concinunt hymnos; » apud Cassianum, referentem (Lib. ii, cap. 12) eum qui psalmos, aliis audientibus et sedentibus, psalleret, stando decantasse; in Regula Magistri (Cap. 47): « Oportet psallentem immobili corpore, inclinato capite stare, et laudes Domino moderate canere; » apud S. Vincentium Ferrerium: « Pulsatis matutinis, et factis veniis, et inclinationibus, psallendo sta super pedes tuos, non appodiatus. » Testatur etiam Boherius in hunc locum in monasterio Sublacensi et Specus, ubi S. Benedictus primo poenitentiam egit, fratres in psalmis omnino non sedisse, ut se vidisse pluries asserit: quanquam dicat in magnis Galliae coenobiis advertisse dum psalmi explentur fratres sedere; interdum fratrum medietatem in uno psalmo sedisse, aliam alternatim in alio. Quod dc Sublacensi Boherius, hoc de Cassinensi asserit Bernardus Cassinensis: « Usque hodie, inquit, in psalmis canendis non sedent fratres in monte Cassinensi, licet alibi videam sedentes alternatim per vices, quod et ego non vitupero: istud tamen ut pote magis consonum intentioni P.","prev":{"citation":"Regula 9.265.108-134","label":"9.265.108 to 9.265.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.108"},"next":{"citation":"Regula 9.265.158-160","label":"9.265.158 to 9.265.160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.158"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}