{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 9.269.143-158","citation":"Benedict, Regula 9.269.143-158","ref":"9.269.143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.269.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.269.143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.269.143.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"quia fuerunt multi nominati, et tamen in eorum libris inventus est error; et ideo dixit a nominatissimis, ac si diceret, illorum doctorum legant expositiones quorum in libris non invenitur error, sicut est Augustinus, et Gregorius, sive Ambrosius, et caeteri alii Patres catholici. » Nicolao de Fractura doctores nominatissimi sunt Gregorius, Augustinus, Hieronymus, Ambrosius. Addit tamen: « Alii enim doctores, ut est Hilarius, Basilius, Joannes Chrysost., Gregorius Nazianzenus, Beda presbyter, nominatissimi similiter possunt dici, ex eo quod eorum dicta sunt ab Ecclesia approbata, etc. » Hujusmodi expositiones in Ecclesia legi, dummodo sincerus et optimus fiat earum delectus, tanquam pium et utile satis approbat S. Gregorius, Joanni Ravennensis Ecclesiae subdiacono sic scribens (Lib. x, ep. 22): « Illud quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus meus Marianus legi commenta B. Job publice ad vigilias faciat, non grate suscepi; quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generat. Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quae mentes saecularium ad bonos mores praecipue informant. » Ex quibus verbis observare licet nondum in Ecclesia ordinata fuisse lectionaria, ut vocant, ex SS. Patrum homiliis compilata; sed in arbitrio episcoporum et praelatorum fuisse, assignare libros unde lectiones desumerentur. Primus id feliciter aggressus esse videtur Carolus Magnus imperator, qui per manum Pauli diaconi Cassinensis duo volumina ex SS. Patrum homiliis et sermonibus per anni circulum legenda confecit, cum hoc titulo: Opus praeclarum omnium homeliarum et postillarum venerabilium ac egregiorum doctorum Gregorii, Augustini, Hieronymi, Ambrosii, Bedae, Herici, Leonis, Maximi, Joannis episcopi, atque Origenis integraliter de Tempore et de Sanctis per totius anni circulum, cum quibusdam eorum sparsim interpositis sermonibus hinc inde suis locis collectis, et coaptis temporibus in partem hiemalem ac aestivalem divisum.","prev":{"citation":"Regula 9.269.122-142","label":"9.269.122 to 9.269.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.269.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.269.122"},"next":{"citation":"Regula 9.269.159-185","label":"9.269.159 to 9.269.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.269.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.269.159"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}