{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.503.24-39","citation":"Benedict, Regula commentarius.503.24-39","ref":"commentarius.503.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.24.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Alii sunt qui intelligunt, ut sicut in diebus privatis, ita etiam in solemnibus et in Pascha intelligitur; id est ut duo pulmentaria cocta debeant esse in solemnibus sicut in diebus privatis, propter illud quod patres nostri in privatis diebus manducabant ad no am, et in solemnibus ad sextam; et ita tantum manducabant ad sextam et seram, ut non plus quam in diebus privatis manducarent ad nonam: quia solummodo illum cibum quem ad nonam manducabant, manducabant ad sextam et seram. » Ita Hildemarus, cujus verba praefatae sententiae satis consonant; ne quid tamen dissimulem addit: « Sed meliores aliquantulum, sive tria pulmentaria cocta; nam numerum augebant. » Verum quidquid sit de illa pulmentariorum additione, quae praeter Regulam erat, ut patet ex Theodemaro mox citando; ex hoc saltem loco habemus veteres monachos non plus ad sextam et seram simul comedisse solemnibus diebus, quam tempore jejunii ad unam nonae refectionem; et in hoc potissimum jejunii solutionem constituisse, quod meliores cibos duabus sextae et serae refectionibus, licet non in majori quantitate sumerent. Ex quorum exemplo inferri potest non plus cibi ad sextam et seram simul quam ad unicam nonae refectionem a S. Benedicto fuisse indultum; sed quae diebus jejunii ad nonam concessit duo pulmentaria cocta, et tertium ex pomis et leguminibus, eadem aliis diebus ad duas sextae et serae refectiones, hoc est duo cocta ad prandium et tertium ex pomis ad coenam permisisse. Et certe eodem prorsus modo videtur esse de aliis cibis argumentandum ac de pane. De pane autem tantum S. Pater tribuit ad unam nonae refectionem quantum ad duas sextae et serae: unde quemadmodum tertiam librae panis partem servari coenaturis voluit; ita etiam par est existimare eum ex tribus pulmentis unum ad coenum reservari voluisse.","prev":{"citation":"Regula commentarius.503.1-23","label":"commentarius.503.1 to commentarius.503.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.1"},"next":{"citation":"Regula commentarius.503.40-60","label":"commentarius.503.40 to commentarius.503.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.40"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}