{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.503.40-60","citation":"Benedict, Regula commentarius.503.40-60","ref":"commentarius.503.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.40.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Confirmat hanc sententiam Regula Magistri, quae Benedictinam fere exscribit, et quasi explicat, ac praesertim hoc capite. Ita vero ciborum mensuram disponit (Cap. 26): « Sufficere namque credimus ad refectionem quotidianam tam sextae quam nonae omnibus mensibus cocta duo pulmentaria, et tertium quodcunque fuerit crudum cum pomis. Medius panis pensans libram singulis fratribus in die sufficiat..... Quando ergo ad sextam horam tempore aestivo, vel aliis temporibus reficiunt, tertia quadra ipsius dominici panis a cellerario per omnium annonas in cellario subtracta sera ante illud crudum pulmentarium inferendum mensis ponatur..... ut ipsae solae partes cum crudo quocunque pulmentario mixto cum pomis, vel si quid de pulmentariis prandii remanserit fratrum coenae sufficiat. » Eamdem item sententiam confirmat primorum Cisterciensium praxis, qui regulam S. Benedicti ad litteram sibi servandam proposuerant; quibusque duplex tantum ad prandium pulmentum, unicum vero ex fructibus aut herbis crudis ad coenam ministrabatur, ut facili negotio colligi potest ex libro Usuum Cisterc., in cujus cap. 76, De prandio, ita habetur: « Porro cellerarius et coci provideant ut ambo pulmentaria priusquam campana pulsetur, si sic tamen abbas viderit expedire, per mensas disponant. » De tertio autem pulmentario nihil. Capite vero 83, De coena: « Post vesperas expleto officio defunctorum, et pulsato signo, sicut superius diximus, accedant ad coenam. Quod si poma, vel herbae crudae, vel aliud tale quid fratribus generaliter distribuendum est, potest cellerarius deferre per mensas ante versum, quando ei vacuum fuerit. » Equidem aestate, messis tempore, cum laborabant, unum ad prandium pulmentum coctum, alterum etiam ad coenam coctum habuisse patet ex cap. 84; « ac consequenter, ait Julianus Parisius abbas Fulcardi Montis (In nol. ad cap. 76 lib. Us. Cist.), aliis diebus, si quando coenarent, nonnisi fructus olera, aut nascentia leguminum, eaque cruda accepisse. » Idem pariter colligitur ex lib.","prev":{"citation":"Regula commentarius.503.24-39","label":"commentarius.503.24 to commentarius.503.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.24"},"next":{"citation":"Regula commentarius.503.61-82","label":"commentarius.503.61 to commentarius.503.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.61"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}