{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.504.153-181","citation":"Benedict, Regula commentarius.504.153-181","ref":"commentarius.504.153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.153.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Unde merito potest inferri alia duo non absolute ex leguminibus, sed ex quocunque alio obsonto praeparari posse. Alioquin sanctus Pater sine conditione dixisset, sufficiant monachis tria pulmentaria. Cum ergo ex communi usu loquendi pulmentum dicatur quidquid Pani, ut facilius comedatur, additur; et alioquin S. Pater solas quadrupedum carnes prohibeat, pulmentariorum nomine hic omnia ciborum genera quae vitae monasticae proposito conveniunt, aut ei ratione pretii vel suavitatis nimiae non repugnant, intelligenda sunt. Quaenam vero monachis conveniant ex SS. Patrum factis, dictis, et Regulis accipiendum est. Itaque S. Hieronymus de coenobitis; Aegyptiis loquens (Epist. 22): « Vivitur pane, inquit, leguminibus, et oleribus, quae sale solo condiuntur: vinum tantum senes accipiunt. » De anachoretis vero: « Excepto sale et pane, ad desertum nihil perferunt Amplius. » Similiter de Aegyptiis monachis disserens Cassianus (Lib. iv, cap. 22): « Nec tanta cura inter eos parandorum ciborum vel coctionis impenditur, quippe qui maxime xerophagiis vel homophagiis utuntur, et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, lapsana, sal frictum, olivae, pisciculi minuti satiti, quos illi maenidia vocint, summa voluptas est. » De Pachomianis ita loquitur Palladius (Lausiac. cap. 39): « Alii versantur in mensis parandis, mensae imponentes panes, olera agrestia, olivas, caseos, et extremas carnium partes, et comminuta olera. » Et certe solitas eorum escas fuisse olera, legumina, olivas, allia, herbasque minutas oleo et aceto conditas colligitur ex Vita S. Pachomii: unde et negligentem coquum redarguens ait: « Quomodo hoc facis, cum statutae vivendi leges, et SS. Patres sabbatis atque dominicis omnibus, olera coqui jubeant fratribus vesci volentibus? » De SS. Patribus in Sina audiendus est S. Nilus (Hist. coelis SS. Pat. n Sina, cap. 5): « Pauci quidem norunt alimentum ex frumeato... mulli autem vescuntur crudis olenibus et baccis, mensam minime artilici sam, et nullis condimentus instructam amplectentes, eorum qui obsonia condiunt, et panem conficiunt, curiositatem multum valere jubentes;","prev":{"citation":"Regula commentarius.504.128-152","label":"commentarius.504.128 to commentarius.504.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.128"},"next":{"citation":"Regula commentarius.504.182-214","label":"commentarius.504.182 to commentarius.504.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.182"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}