{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.504.25-48","citation":"Benedict, Regula commentarius.504.25-48","ref":"commentarius.504.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.25.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"» Sed his indulgentiis quae in monachis tota hebdomada solis leguminibus vescentibus, utcunque tolerandae sunt, parce omnino utendum est; nam et S. Benedictus festos dies neque hoc capite, neque in tota Regula quotidianis opponit. Imo semper meminisse debemus quod ait Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 11), ferias monacho non esse super terram; et Regula ms. incerti alterius auctoris (Cap. 7): Ne dicas hodie festivitas est, et bibam vinum; et eras Pentecostes, et manducabo carnes; quia non est festivitas apud monachos super terram. Quae verba desumpta sunt ex Evagrii monachi sententiis ad eos qui in coenobiis et xenodochiis habitant fratres. Tam sextoe, quam nonoe.] De vespertina autem quae fit tempore Quadragesimae quid? De ea forte hic tacuit, quia postea dicturus est, hoc potissimum tempore aliquid de cibo et potu subtrahendum esse, ut notat Boherius: mensuramque ciborum istis temporibus aut in abbatis providentia reliquit, aut suos sola panis libra quam in die concedit, contentos esse voluit; nam et S. Richmiro abbati (In ejus Vit. n. 15, soec. iii Benedict.) cum sanctae Quadragesimae dies advenirent, erat ei aridus cibus panis tantum hordeaceus, quem etiam manu molebat. » Atque ita S. Isidorus in Regula decernit (Cap. 10): » In observatione autem Quadragesimae sicut fieri solet post expletum jejunium pane solo et aqua omnes contenti erunt, vino autem et oleo abstinebunt. » Et sane « jejunare eos dicimus, inquiebat olim Petrus Damiani (Opusc. 14 et 15, cap 6), qui panem cum sale et aqua percipiunt, ubi autem praeter haec aliud aliquid additur, perfectum jejunium non vocatur. » Omnibus mensis.] Hanc lectionem, quam vulgatae retinent editiones, et in quibusdam codicibus reperiti docent Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius, reprobat idem Hildemarus, et cum eo praefati commentatores, cujus loco subsitu…it omnibus mensibus, sicuti exstat iu Regula Magistri cap.","prev":{"citation":"Regula commentarius.504.1-24","label":"commentarius.504.1 to commentarius.504.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.1"},"next":{"citation":"Regula commentarius.504.49-79","label":"commentarius.504.49 to commentarius.504.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.49"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}