{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.510.162-188","citation":"Benedict, Regula commentarius.510.162-188","ref":"commentarius.510.162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.162.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"eo quod non est ejus intentio de hoc, ut si potest de ambobus edere pulmentis, ex uno tantum edat. Et quod ita sit, manifestatur ubi dicit. Addatur et tertium; quia nequaquam dixis et addi et tertium, si solummodo voluisset edere de uno quemlibet. » Idem etiam sentit Menardus. Et sane, ut ipse ait, « male consultum esset superfluis impensis, cum duplicatis pulmentariis, dapes quae, verbi gratia, quinquaginta monachis sufficerent, pro centum essent apponendae: maxime cum singulae lances id continere deberent, quod ad unius monachi satietatem sufficeret; quia illi de una tantum edere liceret. » Quibus verbis omnino refutata manet ridicula prorsus et indigna monacho quorumdam opinio, qui existimant quodlibet pulmentum sufficere debere ad congruam cujuslibet monachi refectionem. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant.] Recte ex hoc loco Richardus de S. Angelo infert, « quod vicedecani et alii priores non debent habere pura fercula duobus; quia qui omne dicit, nihil excludit seu excipit. » Et si fueris unde poma.] Pomorum nomine intelligit omne fructuum genus, quod ex arboribus aut ex herbis nasci solet; nam « quae nascuntur de arboribus aut de herba, poma dicuntur, » inquit Benardus Cassinensis. Aut nascentia leguminum.] Legumen Gazeo dicitur (In Cass. lib. v, c. 5), « quidquid e terrae satis et siliquos nascitur; » id quod probat ex Varrone lib. i de Re rustica: « Legumina evelluntur e terra, non subsecantur ut fruges; quae quod ita legantur, legumina dicta sunt; » et ex sancto Isidoro, lib. xvii Orig., cap. 4: « Legumina a legendo dicta; veteres enim meliora quaeque legebant, sive quod manu legantur neque sectionem requirant. Leguminum plurima sunt genera, ex quibus faba, lens, pisa, faselum, cicer, lupinum, grat ora in usu hominum videntur. » Quid vero per nascentia leguminum hic intelligat S. Pater, docent commentatores.","prev":{"citation":"Regula commentarius.510.134-161","label":"commentarius.510.134 to commentarius.510.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.134"},"next":{"citation":"Regula commentarius.510.189-205","label":"commentarius.510.189 to commentarius.510.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.189"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}