{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.510.86-111","citation":"Benedict, Regula commentarius.510.86-111","ref":"commentarius.510.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.86.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Tertia feria, ac sabbato aut legumine, aut olere cocto utuntur. Omni secunda, quarta, et sexta leria pane et aqua sola contenti sunt. » Et Guibertus abbas (Lib. i de Vita sua, c. 10): « Dominica a dispensatore escas, panem scilicet ac legumen accipiunt, quod unicum pulmenti genus a quoque eorum apud se coquitur... Pisce et casco dominicis et valde festis diebus utuntur; pisce dixerim, non quem sibi ipsi emerunt, sed quem bonorum aliquorum virorum largitione susceperint. » His concinunt ea quae praescribuntur in Statutis Guigonis cap. 33, et in Antiquis Caribus. Statut. part, ii, cap. 13 et 14. Ex dictis hactenus liquet quales debeant esse perfectorum monachorum cibi; nimirum viles, inventu et paratu perfaciles, ut sunt fabae, pisa, radices, olera, legumina, et tructus terrae: « Exemplum frugalitatis, magisterium parcimoniae, inquiebat olim sanctus Ambrosius (Lib. iii in Hexam. c. 7), est herbae simplicis victu, olerisque vilis aut pomi contentos esse oportere, quem natura obtulit, quem liberalitas Dei prima donavit. Ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed divino effusus munere, sine satione frugis, sine semine tam dulcis, tam gratus, ut et repletis voluptati atque usui sit, denique ad primas datus mensas, ad secundas remansit. » Et haec quidem ille id omnes, quid vero ad monachos? Caeterum pisces non nisi raro, eosque vilis pretii, atque pro magnis feliciis monachos comedere deceret. Non possum hic praeterire factum singulare sancti Lupicini abbatis, qui, ut refert Gregorius Turonensis (Lib. de Vit. SS. Pat. c. 1), « ingressus in domum in qua cibi cosuebantur ad reficiendum, vidit diversorum ferculorum apparatum magnum, pisejumque multitudinem aggregatam, dixitque in corde suo: Non est dignum ut monachi, quorum vita solitaria est, tam ineptis utantur sumptibus: et statim jussit praeparari aeneum magnum;","prev":{"citation":"Regula commentarius.510.65-85","label":"commentarius.510.65 to commentarius.510.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.65"},"next":{"citation":"Regula commentarius.510.112-133","label":"commentarius.510.112 to commentarius.510.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.112"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}