{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula commentarius.524.319-342","citation":"Benedict, Regula commentarius.524.319-342","ref":"commentarius.524.319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.319.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"5). Quae totidem verbis in excerptis ex lib. ii Poenit. Egberti epicopi Eboracensis leguntur (Apud Spel. tom. I Conc. Angl.). Et Gregorius IX in sua Constitutione pro monachis Benedictinis: «Siquis, inquit, comedere carnes contra praedicta praesumpserit semel vel etiam secundo, regulari subjaceat disciplinae: si tertio, quarta etsexta feria proximis in pane et aqua jejunet. Quod si in consuetudinem duxerit, subjaceat gravi culpae. Abbas autem si in hoc deliquerit, secunda, quarta, et sexta feria sit pane et aqua contentus. Si autem in consuetudinem duxerit, nec monitus a dioecesano, vel visitatoribus corrigere voluerit, adminisiratione privetur. » Simili fere modo Benedictus XII in bulla ad monachos Cistercienses jubet ut monachus vel conversus abstinentiae transgressor, « tribus dicbus pro qualibet carnium vel dictorum pulmentorum comestione jejunare in pane teneatur et aqua; et quod nihilominus quolibel ipsorum dierum in capitulo regularem accipiant disciplinam. Sed abbas inhibitionis praefatae transgressor non ad disciplinam ipsam, sed ad hujusmodi jejunia teneatur. Et si scienter haec omiserit negligenter facere observati, etiam ex negligentia hujusmodi teneatur ad jejunia praelibata: quae quidem poenae nulli remitti valeant, nec super eis vel ipsarum parte aliqua cum aliquo dispensari. Quod si aliqui super esu carnium vel pulmentorum praedictorum saepe inventi fuerint delinquentes, seu esum ipsum contra ordinationem hujusmodi frequentantes, et per abbates proprios quod a talibus abstineant canonice moniti non destiterint, sint post monitionem hujusmodi per hiennium eo ipso inhabiles ad quaecunque officia et administrationes in eodem ordine obijuenda; obtinentes vero illa removeantur, si abbatibus eorum visum fuerit. » Praeterea in libello Antiquarum Definitionum ord. Cisterc. haec lego (Dist. 13, c. 2): « De carnibus edendis seu ministrandis illud irrefragabiliter teneatur, quod in R. Benedicti Regula continetur. Igitur extra infirmitoria nostra carnes nullat…nus a personis ordinis comedantur, nisi a transeuntibus magnum mare, quandiu fuerint in mari.","prev":{"citation":"Regula commentarius.524.295-318","label":"commentarius.524.295 to commentarius.524.318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.295"},"next":{"citation":"Regula commentarius.524.343-360","label":"commentarius.524.343 to commentarius.524.360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.343"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}