{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula prologus.1.282-296","citation":"Benedict, Regula prologus.1.282-296","ref":"prologus.1.282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.282.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"vel quia virtute nihil pulchrius: « Quaecunque virtuosa sunt, inquit Boherius, possunt dici praelata; » citatque Hieronymum ad Celantiam haec scribentem: « Summa quidem apud Deum nobilitas est, praeclarum esse virtutibus. » Imprimis. ] Id est ante et super omnia, vel, ut explicat Smaragdus, in primis, id est in initio conversationis et inchoationis boni operis; quo tamen loquendi modo reliquum vitae ipsiusque operis tempus haudquaquam excludit. Ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas.] Quod S. Pater non sic dicit, quasi aliquid boni a nobis incipi posse, ut quondam voluerunt Semipelagiani, sentiret; nam et discipulos jubet bonum aliquod in se cum viderint, Deo applicent non sibi, et in…ra Deum ipsum ita loquentem inducit; Et antequam me invocetis dicam, Ecce adsum. Ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. Hic reddit rationem cur bonum aliquod inchoando, illud a Deo perfici instanti oratione postulare debeamus, scilicet ne Deo non orantibus nobis gratiam justissime subtrahente, male operemur, et sic malis actibus nostris eum contristemus, qui nos jam in filiorum numero computare dignatus est: ubi duplici nos molivo ad orandum impel… lit, uno amoris, altero gratitudinis: amoris, quo ut veri filii malis actibus Deum offendere et contristare timeamus; gratitudinis, in eum qui nos in filiorum dignatus est numero computare; quibus verbis etiam et immensam erga nos Dei bonitatem, et summam hominis dignitatem commendat: bonitatem Dei, qui nos in filiorum dignatus est numero computare, de qua Joannes apostolus: Videte, inquit, qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus; et Smaragdus in hunc locum: « Magna dignatio Dei Patris! nos in servorum esse numero non meremur, ille nos in fi- …orum numero computare non dedignatur: grandis, inquam, dignatio est, ut cum simus naturaliter filii irae, et ab infantia peccatores, filii Dei misericorditer vocemur.","prev":{"citation":"Regula prologus.1.250-281","label":"prologus.1.250 to prologus.1.281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.250"},"next":{"citation":"Regula prologus.1.297-316","label":"prologus.1.297 to prologus.1.316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.297"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}