{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula prologus.19.21-45","citation":"Benedict, Regula prologus.19.21-45","ref":"prologus.19.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.21.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"xi): per bonorum operum observantiam justitiam, quae non nisi bonis operibus exercetur, denotans; quod et aliis verbis in Evangelio Dominus praecipit dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris; in lumbis enim accinctis virginitas, in lucernis ardentibus bona opera » designantur, inquit S. Augustinus. Apposite autem bonis operibus praefixit fidem, ipsique fidei bonorum operum observantiam subjunxit: Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest; unde et sponsa in Canticis; Fulcite, nquit, me floribus, stipate me malis: ad quae verba S. Bernardus (Serm. 51 in Cant.): « Fidem florem, fructum actum intellige; nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advenas quomodo instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat proveniri; alloquin sine fide impossibile est placere Deo, Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente: Omne quod non est ex fide peccatum est. Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum: sed et fides sine operibus mortua est, sicut inutiliter flos apparet, ubi non sequitur fructus, » Et item alibi Scriptura: Si recte offers, et recte non dividis, peccasti: ad quae iterum S. Bernardus, cum prius dixisset fidei opera esse jungenda, subjicit (Serm. 24 in Cant.): « Recte quidem quodcunque horum offers; recte autem ab alterutro ea non dividis: noli esse rectus oblator, et pravus divisor. Quid dividis actum a fide? inique dividis fidem perimens tuam; nam fides sine operibus mortua est, munus mortuum offers Deo. Si enim quaedam anima fidei ipsa devotio est, quid fides quae non operatur ex dilectione, nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? Bene placas fidei interfector? Credis in Christum? fac Christi opera; ut vivat fides tua, fidem tuam dilectio animet, probet actio. Sed nec opera quamvis recta rectum cor efficere sufficiunt sine fide: quis enim rectum dicat hominem non placentem Deo?","prev":{"citation":"Regula prologus.19.1-20","label":"prologus.19.1 to prologus.19.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.1"},"next":{"citation":"Regula prologus.19.46-61","label":"prologus.19.46 to prologus.19.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}