{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula prologus.19.62-82","citation":"Benedict, Regula prologus.19.62-82","ref":"prologus.19.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.62.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"At plane non sic S. Benedictus, non sic; sed nisi illuc curritur, inquit, minime pervenitur. Certe grandis nobis restat via, a terra ad coelum magna est distantia, tantumque ad conficiendum itineris spatium soli nobis hujus dies vitae brevissimi conceduntur, ut exsultemus sicut gigantes ad eurrendam viam. Imitemur ergo sanctorum exempla, qui, ut scribit Petrus Venerabilis (Lib. i Mirac, cap. 20), « bona quae faciunt pro nihilo ducentes, ad majora toto desiderio conscendere semper intendunt. » De quibus etiam S. Bernardus: « Nunquam, ait, justus arbitratur se comprehendisse, nunquam dicit sufficit; sed semper esurit sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. » Audiamus et illam Guillelmi abbatis S. Theoderici ad fratres de Monte Dei exhortationem piissimam ( Cap. 2 ): « Nolite negligere, nolite tardare, grandis enim vobis restat via, altissima est professio vestra, coelos transit, par angelis est, angelicae similis puritati; non enim vovistis solum omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem et omnis consummationis finem: non est vestrum circa communia praecepta languere, neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus, sed qu…d velit, probantes quae sit voluntas Dei bene beneplacens, et perfecta: aliorum est Deo servire, vestrum adhaerere; aliorum est Deum credere, scire, amare, revereri; vestrum est sapere, intelligere, cognoscere, frui. » Porro ne deficiamus in via, sed sic curramus ut comprehendamus, sciendum est nonnulla esse quae et cursum promovent et adjuvant, nonnulla quae retardant et impediunt. « Tria sunt quae faciunt currere, » inquit S. Bernardus in libro de Amore Dei, quem sermonibus super Cantica subjunxit noster Mabillonius, « timor videlicet, desiderium, et amor: timor fugiendo, desiderium appetendo, amor proximum amando. Quatuor quoque sunt quae impediunt cursum istum; frigus, calor, via laboriosa, nimietas currentis;","prev":{"citation":"Regula prologus.19.46-61","label":"prologus.19.46 to prologus.19.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46"},"next":{"citation":"Regula prologus.19.83-101","label":"prologus.19.83 to prologus.19.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.83"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}