{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula prologus.28.202-223","citation":"Benedict, Regula prologus.28.202-223","ref":"prologus.28.202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.202.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Sed lubet omnes hostis versuti technas ob oculos ponere; qua in re prae omnibus hic audiendus est S. Joannes Climacus graphice nobis eas repraesentans his verbis (Grad. 2): « Suggerunt nohis daemones post rerum humanarum abdicationem, ut beatos praedicemus eos qui in egentes sunt benigni, nosque miseros dictitare, quod hujusmodi omni virtute destituti sumus. Consilium autem hostium est, ut nos per demissionis speciem aut ad profanum saeculi vitam retrahant, aut in religione perseverantes ad desperationis laqueum adigant; » et alibi (Grad. 3): « Nec te iste dolus et astus latronum illorum lateat; suggerunt enim nobis ne ab hominum turbis secedamus, quod magnum gloriae praemium simus relaturi, si feminam contemplati ab illa tamen nos abstinemus. » Et sub finem ejusdem gradus: « Per insomnia cacodaemones nos perturbare conantur, dum nobis domesticorum imagines repraesentant, et vel lamentantes exhibent, vel morituros, vel causa nostra afflictos, et incommodis mactatos exhibent. » Ita plane referente S. Athanasio (in Vit. S. Antonii, c. 4) S. Antonium tentabat: « Si quo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere, immittebatque ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam saeculi gloriam, escae variam delectationem, et reliqua vitae remissioris blandimenta, postremo virtutis arduum finem, et maximum perveniendi laborem, nec non et corporis fragilitatem suggerebat, et aetatis spatia prolixa, etc. » Vide Anonym. Ratisponensem, tom. IV Analectarum, et librum de Doctrina S. Stephani Grandimontensis. His plane non cedit quod ex parte saeculi certamen procedit: hinc amici, illiuc cognati, isthinc fratres parentesque infirmum adhuc in bono proposito tironem aggrediuntur, modisque omnibus revocare conantur, quorum insultus egregie admodum, et more suo eloquenter describit S. Hieronymus ad Heliodorum his verbis (Epist. 1): « Neque vero nescio qua re dicas nunc compede praepediri: non est nobis ferreum pectus, nec dura praecordia;","prev":{"citation":"Regula prologus.28.181-201","label":"prologus.28.181 to prologus.28.201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.181"},"next":{"citation":"Regula prologus.28.224-247","label":"prologus.28.224 to prologus.28.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.224"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}