{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Echo libri duo 1.261-306","citation":"Bernard Zamanja, Echo libri duo 1.261-306","ref":"1.261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.261.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Echo libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo","urn":null},"verse":true,"words":316,"text":"Nec vero vocem dicas sonitumque futurum\nExiguum, siquidem tantum resonabilis Echo\nAuditur recto ad corpus cum calle sonorum\nLinea vocalis refugit; quando unica recto\nCalle refert sese, atque eadem tenuissima, et ictum\nQuam minimum portans. Curvae non ambitus auris\nEst adeo angustus; non vox ita partibus expers,\nUt non haec volitans plures, ceu stamina, sese\nDividat in partes, tanto quae deinde ferantur\nDistantes inter se tractu, ut sensibus omnes,\nCum veniunt, rectae et prorsus videantur eaedem:\nIlle autem plures ut non concludere cales\nParticulas gyro queat atque immittere claustris,\nNonne etiam plures introrsum pupula solis\nAdmittit radios diversa e parte reflexos,\nQuamquam aditus pateat brevior? non saepe videmus\nEt virides et purpureos errare colores,\nCum vario gaudet mens unā percita visu?\nPraeterea dum pulsa redit vox, aëra in orbem\nTunc etiam ad certos fuso sit murmure fines.\nUnde tibi et sociis, qui circum forte sedentes\nHerboso in tumulo recubant, vox sufficit una,\nAuditurque eadem parvo discrimine cunctis.\nSed neque me terret, sublimi in colle moranti\nAut alta in ripa, torrens ubi subter hiatu\nEffugit abrupto, quod saepe e vallibus imis\nEque ipso resonat fundo reparabilis Echo,\nQuominus affirmem saxis impingere vocem\nTum rectam, et contra obnixus defendere pergam.\nNamque sat est, subter resonantia corpora stare\nNon directa solo, sed sic inflexa superne\nAtque in te conversa, ut non nisi rectus utrinque\nAngulus existat, quem linea vocis ab alto\nEfficit adveniens infra, pariterque recedens\nIpsa suum per iter. Quod si loca praedita forma\nDiversa fuerint in vallibus, omnia circum\nMuta, nec impulsae rupes clamore resultant,\nQuamquam saepe voces Nympham. latet illa, nitenti\nCeu latet in speculo, inferius quod pariete pronum\nPendet ab opposito, aut rectum; nec redditur inde\nMissa tui species vultus tibi. vitrea contra\nSit tibi planities obversa, tuebere formam\nIpse tuam; et forsan, qualis Narcissus in undis\nCum sua conspexit geminum rutilantia sidus\nLumina purpureasque genas, te stultus amabis,\nHortorumque intra vernabis septa novus flos.","prev":{"citation":"Echo libri duo 1.219-260","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.219-1.260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.219"},"next":{"citation":"Echo libri duo 1.307-353","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.307-1.353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.307"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml","quality":"ocr"}}