{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Echo libri duo 1.479-523","citation":"Bernard Zamanja, Echo libri duo 1.479-523","ref":"1.479","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.479","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.479.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Echo libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Namque prius fuerunt quae partes vocis ab ore\nAërios missae in campos, prius obvia tangunt\nCorpora, et emenso referunt se calle priores,\nNon tamen audiri possunt, distantia justo\nQuod minor est, citiusque illae rediere sonorum\nAd corpus, fremitus quam circa evanuit. ergo\nSollicitant autem frustra: postremaque tantum\nCauda velut vocis clarum sonat; illa, profusae\nPost vocis fremitus inimicaque murmura, sospes.\nSaepe etiam voces iterat, geminataque reddit\nVerba eadem ludens Echo, nec garrula cessat\nJurgari, multoque auditis plura reponit.\nTalis Olympiaca quondam fuit arce, ubi septem\nPorticus adverso referebat pariete voces,\nUnam cum jaceres: talis, qua se Appia pandit\nSemita Romuleae non longe a moenibus urbis,\nTalis et Hermiones circo memoratur, et oris\nPraeterea in multis terrarum audirier Echo.\nAtque ego dum patriis venando in collibus erro\nSole sub aestivo, Zephyrique volatilis auram,\nAuram, infelici quae Procri credita Nympha\nSuspenditque animum curis, vulnusque paravit\nSaepius inclamo; Zephyri pro mobilis aura,\nLaetus ab opposita longaque crepidine saxi\nReddier audivi octonas ex ordine voces,\nClamavi quoties. auram latus omne sonabat;\nAura, Aura, octonis clamarunt vocibus, Aura ,\nNon Dryades Faunique, at contra obstantia saxa.\nOcto aderant illic, ceu montis fragmina, rupes;\nUnaque post aliam sic, ut foret obvia nostris\nQuaeque oculis, ripa stabat torrentis in alta;\nQui subter, lymphis nondum pluvialibus auctus,\nIbat lene sonans, caecisque errabat in antris.\nErgo sonus poterat simili diffusus in omnes\nIncidere adveniens plaga, varioque reflecti\nTempore, pro varia spatii ratione, sonorum\nInteger ad corpus. rupes vicinior illum,\nScilicet excipiens citius, prior omnibus ictu\nPellebat retro opposito; dehinc, ordine certo,\nAltera: tum, parili verbo, quae tertia stabat,\nAtque aliae porro, nullo prohibente, sonabant.\nNam veluti longo speculorum vitra cubili\nLucida si certo disponas ordine, vultum\nIpse tuum toties geminatum cernis in illis\nLumine ab affuso, quot sunt crystallina septa;","prev":{"citation":"Echo libri duo 1.437-478","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.437-1.478","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.437"},"next":{"citation":"Echo libri duo 1.524-565","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.524-1.565","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.524"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml","quality":"ocr"}}