{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Echo libri duo 1.566-605","citation":"Bernard Zamanja, Echo libri duo 1.566-605","ref":"1.566","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.566","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.566","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.566.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Echo libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Atque etiam geminae religatae ad litora puppes\nUno eodemque simul transmisso fune sonantem\nPer trochleam, quamvis dent vela patentia ventis,\nUna petens altum, vicinumque altera litus;\nIllae ita discedent, quantum fugit altera in altum,\nAltera uti tantum se terrae appellat, adhaerens\nUsque tamen, quo vincta prius fuit, ipsa rudenti.\nQuid tibi nunc alios referam, quos ipse, colendo\nHaec studia, invenies lusus? seges ampla labori\nHis patet in rebus; nos prima hic semina tantum\nJecimus, et primos fontes, unde omnia lapsa\nSponte fluunt, non et rivos ostendimus omnes.\nQuos qui scire velit, caelo velit ille sereno\nQuam multa albescant fulgentia sidera noctu,\nLactea ubi divos via sustinet; aut, ubi terris\nFloriferum, pulso Borea, ver attulit annus;\nNosse quot omniparens fundet nova germina tellus.\nTanta est ubertas, tanta hic tibi copia rerum.\nHaec igitur te cura vocat: non parva voluptas\nScire tot auditae passim miracula Nymphae;\nQuae prius, ignorans leges, queis illa gerantur,\nMirabare quidem, sed condita nocte dolebas\nOmnia, ceu vulgi pastorumque inscia turba.\nNec me animi fallit, multos haec falsa putare,\nQuae docui, ac tantum anfractus et confraga saxa\nSpeluncasque cavas resonantes dicere; vocemque,\nIn labyrinthaeos ingressa ubi rupis hiatus\nPer loca multimode varians sinuosa meando\nFertur, et hac illac crebris ambagibus errat;\nQua data porta, iterum dias in luminis oras\nEffugere egressam, conceptaque verba referre.\nNe capiare cave. nulla experientia vincit.\nEt nulla hoc ratio: manavit hic error inertem\nIn turbam, species quam rerum fallit inanis.\nNam, quia saepe audit confuso murmure montes\nMisceri aërios circum rupesque cavatas,\nCum ruit aetheria contortum fulmen ab arce,\nHorrendumque tonat; resonam quoque credidit Echo\nIn scabris habitare locis, latebrosaque tantum\nSaxa tenere inter sylvas et lustra ferarum.","prev":{"citation":"Echo libri duo 1.524-565","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.524-1.565","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.524"},"next":{"citation":"Echo libri duo 1.606-652","label":"BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.606-1.652","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.606","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.606"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml","quality":"ocr"}}