{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Echo libri duo 2.473-515","citation":"Bernard Zamanja, Echo libri duo 2.473-515","ref":"2.473","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.473","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.473.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Echo libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Ergo ades: haud cedet labor irritus; atque voluptas\nNon minor hinc veniet: quamvis taciturnior illa,\nAc, pudibunda velut, submissa voce profatur.\nHaec tenuis primum parvaeque ita vocis imago est,\nAudiri ut nequeat nisi verso calle revertens.\nNec vero speculis fit in omnibus illa , neque una\nPluribus auditur. speculorum levia vitra\nEt cava sint et magna; quibus quod adurere possunt\nNomen ab urendo proprium fecere vocantes.\nTres horum species: primae nam forma rotundum,\nCurva omni de parte aeque, sinuatur in orbem:\nCurva etiam alterius facies, oblonga sed ovi\nEffigiem referens. at vero tertia ab una\nArctior est, alia semper sua brachia parte\nPandit, uti numquam coëant possintve coire.\nRite igitur primum locus est quaerendus in illis,\nQuem dixere focum, immissi quia luminis ignem\nColligit, et punctum circumundique cogit in unum.\nHunc ope succensae facile tu lampadis, ipsum\nSi speculum ad superas rectum converteris auras,\nInvenies. jamque huc jamque illuc lumina contra\nTende manu, radiosque ultro citroque meantes\nDirige in adversum corpus: vis ignea puncto\nEmicat in parvo collecta, et discutit umbras,\nAlba velut caelo fulget cum stella sereno.\nHuc tu aures adverte; silent dumque omnia circum,\nAccipe, furtivo socius quae verba labello\nEdidit, haud speculi omnino conversus ad axem,\nIn latus at potius vergens. ita missa subibit\nVox melius, nec se circum tua tempora franget\nAdveniens. et jam collectae vocis imago\nHaud aliis audita, tibi sed cognita tantum\nRedditur, et patulas rediens illabitur aures.\nQuaeras cur eadem nequeat percellere sensum\nVox prius, adverso quam sit de corpore pulsa?\nScilicet ut lucis radios ea corpora in unum,\nSic etiam sonitum cogunt: utque ampla profusi\nIn loca hebent segnes radii, contra ilicet ignem\nCollecti rapidum volvunt; sic auribus illos\nNequidquam in tremulo vocales aëre motus\nExciperes seorsum fusos, nisi pluribus unā\nConjunctis, fremitu majori concita massae\nAëriae pars illa tremat, quae clauditur illic.","prev":{"citation":"Echo libri duo 2.427-472","label":"ECHO. Liber secundus, lines 2.427-2.472","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.427"},"next":{"citation":"Echo libri duo 2.516-560","label":"ECHO. Liber secundus, lines 2.516-2.560","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.516"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml","quality":"ocr"}}