{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Echo libri duo 2.516-560","citation":"Bernard Zamanja, Echo libri duo 2.516-560","ref":"2.516","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.516","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.516.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Echo libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo","urn":null},"verse":true,"words":307,"text":"Fortior est virtus conjuncta, atque omnia crescunt\nAugmine. vix flavos cohibere in vertice crines,\nTenuia, quae Seres submittunt, flamina possunt.\nAst eadem, nectens unā si plurima jungas,\nIngentesque trahant moles, teneantque carinas\nCarpathio in magno, aut fluctisono Aegeo.\nNon tamen et parili resonant haec terna sonore\nCorpora. nam primum quod ab omni parte rotundum est,\nIllo deterius paullo est, quod brachia longe\nParte alia extendit, modo tantum distet ab ore,\nUnde sonus prodit, possint distantia ut aequo\nInter se spatio vocalia fila videri.\nQuod superest, similemque refert utrique figuram,\nEt differt ab utroque tamen, non audeat illi\nSese aliud quodvis praeferre hoc laudis honore.\nAt, quoniam magno mortalibus optima quaeque\nContingunt studio, quanto magis illud utrique\nPraestat, opus tanto est major solertia, frustra\nNe labor in ventos abeat. non sufficit unum\nInvenisse focum: geminos habet ista figura;\nAtque alter quaerendus item tibi munere taedae\nSaepius admotae. lucis quippe unde videbis\nDiffusos melius radios, facto agmine, punctum\nCogi aliud rite ad speculi; quaesitus in illa\nParte locus situs est; vocemque expectat, ut ipsam\nAccipere, et quo vis acceptam mittere possit.\nIllum furtivus plaga sonus impetat, illum\nQui loquitur teneat; nec longum tempus, et aura\nParte alia missas voces tibi fida ministrat.\nJam quid Athestinae referam miracula villae,\nQua fugit et magno resonat cum murmure montis\nIma petens Anio? quid, qua se Mantua tollit,\nMantua laurigero contingens vertice caelum,\nTecta ducum, fama totum celebrata per orbem?\nVidi ego, regificos tot sumptus inter, in altis\nAedibus in primis amplum penetrale, quod omni\nParte tenent parili quatuor latera ardua mole;\nTum super incumbit fornix. ergo intus amico\nAbsens absenti poterit submittere verba\nQuin vocem excipiant circum, propius licet illo\nAssideant, alii comites. it protinus Echo\nDicta ferens eadem furtim cui missa fuere,\nIngrediturque aures secreta. ubi namque cohaeret,\nAtque alius paries alium secat, angulus unde\nExoritur, posito si quisquam immurmuret ore;","prev":{"citation":"Echo libri duo 2.473-515","label":"ECHO. Liber secundus, lines 2.473-2.515","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.473"},"next":{"citation":"Echo libri duo 2.561-603","label":"ECHO. Liber secundus, lines 2.561-2.603","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/2.561"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml","quality":"ocr"}}