{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 2.40-78","citation":"Bernard Zamanja, Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 2.40-78","ref":"2.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.40.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Vertit vis animum nova, in horas quae valeat nos\nMutare: haec autem, quaenam sit, non ego prudens\nNosse reor; sed te certe mutavit, et illud\nEripuit studium vetus, atque insevit in imos\nRursum aliud sensus. Cave, ne siet istud habendi\nDirus amor; cave, ne transversum a limite recti,\nQuae nunc exagitat passim juvenesque, senesque\nDesertaque virtute, et honoris laude relicta,\nRaptet avaritiae rabies mala bellua, quaeque\nMultas in facies se vertit, cordaque fallit,\nTurpis avaritia est: nil sit cim sordibus, isto\nNil tibi cum monstro. Cabogas oderat olim\nHaec pestis, longe et fugiebat: namque benigni\nOmnibus, et largi fuerant, non commoda, non rem,\nNon ipsam timidi pro caris fundere amicis\nPro dulci et patria vitam, subrepere tentet\nNe tibi, subvereor, tacito pede; cur ita? Quod te\nEsse tui absimilem jam miror. Dolia multa,\nUt fama est, tibi plena mero laetissima spumant,\nHorrea et aggestis opibus rumpuntur: an haud sat\nQuidquid habes, velles tibi plura? Atqui ante solebas\nDicere: si tellus tantum mihi praebeat, annum\nQuantum sufficiat durare, ego dives abunde,\nEt potior Craeso vivam et praedivite Crasso:\nLarga dedit, quod cuique satis foret. Eja iter ist hinc\nArripe, teque refer tandem contentus in urbem.\nNon possum, clamas; suave est nova semina campis\nTradere; cultus ager domini pinguescit ocello:\nSuave etiam colle in viridi, quas severis ipse,\nMaturis oleas baccis spectare gravatas,\nExprimere et succum modo factis arte trapetis,\nQuem peregrinus emat multo post institor aere.\nId sine te fiet perbelle, nec tibi credo\nHanc dulcem tam curam, ubi jam spoliata racemis\nVitis eget; campique horrent; metuis sed avarus\nNe male surripiat partem tibi villicus, ut mi\nAccidere, et pigro, et fugienti taedia quaeque\nAssolet, idcirco vigilas, arcesque rapinas\nCentum oculos pandens veluti Junonius Argus.","prev":{"citation":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 2.1-39","label":"AD BERNARDUM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC, lines 2.1-2.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.1"},"next":{"citation":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 2.79-122","label":"AD BERNARDUM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC, lines 2.79-2.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/2.79"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Epistolae scriptae an. 1795. et 1796. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-epist.xml","quality":"ocr"}}