{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 7","citation":"Bernard Zamanja, Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/7.md","author":{"name":"Bernard Zamanja","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja"},"work":{"title":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Suave canit lepidi Cordarae, et candida Musa\nCunichii: gratum est proin munus; epistola, sed qua\nAuxisti donum, multo quoque gratior: omnis\nNam a capite ad talos ita molli splendida cultu\nExornata nitet, nil ut concinnius ipse\nA multo norim jam tempore, dulcis Alethi,\nEt Phoebo dilecte. Quod autem impellis, ut ire\nDocta per ora virum permittam carmina foetus\nNec culti ingenii, nec dignos pumice, recte\nFors facis, ignarus si credis posse placere\nVersus, quos nec longa dies, nec lima polivit.\nSed contra sentisque putasque. An salsior ergo\nLudis, et irrisum gaudes sic prodere amicum?\nNil mihi plus aequo tribuas; nec quod tuus haud mos\nFrontis ad urbanae subrepas dicta. Ego paucis\nEt vixi notus, vivamque, ut fata volent me.\nMulta quod emisi stultus, fors poenitet; aut hoc\nDelectat solum, qoud tristes nempe labore\nHaud injucundo quaesivi fallere curas.\nPost obitum qiuid erit de rebus, quas male scripsi,\nVel fors recte etiam, prudens et quaerere omitto,\nEt famam haud curo, quae non audita sonabit,\nIpse ubi non adero. Mea vel mittantur in ignes\nScripta, vel in vicum vendentem sal, piper, et thus,\nIgnoscam haeredi facilis, culpamque remittam.\nCunichides meus ille et vixit magnus, et usque\nMajor florescet, sors quamquam indebita coeca\nNocte premat reliquos venae tam divitis haustus.\nIllius exemplo tu, cui et vis et favet aetas\nHaud studii impatiens, nisumque intende, novosque\nAude alacer fontes aperire, et promere vastae\nMentis opes, pleno jam nunc quas pectore condis\nArgivis pariter doctus, Latiisque Camoenis,\nAd quas grandiloquus tibi calcar avunculus addit,\nGnavus uti curras. Ego radens littora in altum\nPlaudam solventi tibi vela haud invidus, ac te\nSuspiciens merita redimitum tempora lauro\nLaetus io! dicam, patriae nova gloria surgit.","prev":{"citation":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 6.96-99","label":"AD MICHAELEM GARGUREVICHIUM MEDICUM PRAESTANTISSIMUM CIV. RHAC, lines 6.96-6.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/6.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/6.96"},"next":{"citation":"Epistolae scriptae an. 1795. et 1796 8.1-55","label":"AD THOMAM JAC. F. BASSEGLIUM PATR. RH, lines 8.1-8.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/epistolae-scriptae-an-1795-et-1796/8.1"},"credit":{"text":"Bernard Zamanja, Epistolae scriptae an. 1795. et 1796. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-epist.xml","quality":"ocr"}}