{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 11","citation":"Bernardino Telesio, De mari 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/11.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"At mul tò etiam minus calidae, siccaeque exhalationis commistione; mitto enim quòd nusquàm ea terrae adustae quantitas, à qua ea exhalationis copia fiat, quae mari uniuerso salsedinem indere queat, spectatur, & quòd adustis, aridisque in terris Aristoteli in primis exhalatio sit longe tenuissima, & quae tenuissimum ignis elementum huiusmodi constituit: quae igitur si quidem à pluuijs deferatur, non modò nullam aquis crassitiem, nullumque adijciat pondus; sed multò eas tenuiores faciat, leuioresque: nulli certè dubium esse potest, quin si maris uastitati commista salsedinem indere ei queat, crassitiemque; lacubus, eas fluuijsque indat omnibus; & pluuias. quibus cùm descendit, longè salsissimas, longeque faciat crassissimas; quae, cùm rebus quas deferunt exceptae omnibus, uel autumnales ipsę, quibus huiusmodi exhalatio plurima admista esse Aristoteli uidetur, dulces omninò, tenuesque apparent omnes: Nec uerò alieni omninò cuiuspiam commistione crassum, salsumque uideatur mare, quòd quae eius pars cereum uas subit tenuis appa ret, dulcisque, ueluti percolata. & re omninò exuta, quae crassitiem, salsedinemque indit: Quoniam enim maris aqua assiduè à Soleattenuatur, & in uapores assiduè agitur, quae uas subit, marina omninò aqua à Sole tenuior, & propterea dulciot facta uideri potest: uel quae forte talis à principio facta est: neque enim è non pe nitus uniformi terra, & à calore non summo penitus uniforme, nihilque à se ipso differens extractum est mare: uel fluuialis etiam, neque enim ita marinae ea immisceri uideri potest, ut ab ea separari seiungique non possit. Marinam porrò aquam tenuiorem factam pro dulci salsam fieri manifestè percipias. si illam in fumum agas: eumque in aquam cogas, marinam nimirum aquam ampliorem quidem facias, at aliud immutas nihil, dulcem enim eam facies potabilemque, calore uidelicet per amplius diffuso spatium, & propterea exiliore facto, languidioreque. Mare sui natura salsum esse, & è terra dulcium aquarum ritu, & è propriis oriri sontibus.","prev":{"citation":"De mari 10","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/10"},"next":{"citation":"De mari 12","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/12"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}