{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 13","citation":"Bernardino Telesio, De mari 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/13.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"quòd prima illius corpora aequalibus praedita sunt ui ribus, eorumque singulis sua adsunt contraria; quae aequali robore repugnant, obluctanturque; cui igitur timendum fuit, ne altero è frigidis corporibus calido facto, quacunque tale factum sit ratione, à calore tandem occupentur omnia, & omnia unum fiant; uel tartarus igitur quispiam in terrae imis ei effingendus, uel aqua per terram fluens aquae elementum ponenda: horum neutrum si propriae ipsius positiones sustinere poterant: Si quidem mundum suo arbitratu effingere, construereque propositum homini non erat, di mittendae illae omnes erant; & nequaquàm quatuor ponenda prima corpora, & unum ex ijs à summo frigore, summaque constitutum humiditate. At neque causam explicans, cut tot aquarum fluxus assiduè in mare influentes nullam maris adijciant magnitu dinem, & nunquam omninò majus fiat mare, laudari Aristoteles po test; propterea id euenire statuens, quòd in maris illi illapsi uastitatem citò arescant, modicae aquae more super magnam mensam sparsae: eadem, inquit, aquę copia, quae in latitudinem expansa sit, & quae simul collecta, non aequali tempore resiccatur, sed usque adeò differt, ut haec quidem integrum diem permaneat, altera perinde, ac si quis aquae cyatum super magnam mensam effuderit; simul ac id cogitauerimus, tota euanescet: id quod fluminibus quoque usu euenit. illis enim continenter collectim fluentibus, id quod in ua stum, latumque locum peruenit, citò semper, ac occultè exiccatur; neque enim terrae, uel entis cuiusuis molem ab infusa aqua au geri dubitare licet; uel si eius incrementum lateat, nisi fortè & per exigua aqua infundatur, statimque ea inde euaporetur quae flumi nibus in mare illabentibus haud quaquam euenire uideri possunt: magnam omninò eorum moles, & quae assiduè aucta maris ipsius magnitudinem breui exaequare, nec statim ac mari immiscetur, in uapores agi uideri possit; quòd si etiam fiat, nihilo tamen minus mari molem adijciat: Siquidem uapores è mari educti omnes in aquam rursus coacti rursus ei restituuntur, ut nisi in non ens abeant, quae in mare influunt aquae, & hoc Aristotelici arescant pacto, id quod nec alijs euenire uidetur, nec placere omnino Aristoteli po test; excrescat ab ipsis tandem, & majus omninò fiat mare oportet. Haud recte igitur Maris naturam explicasse uidetur Aristoteles.","prev":{"citation":"De mari 12","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/12"},"next":{"citation":"De mari 14","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/14"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}