{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 14","citation":"Bernardino Telesio, De mari 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/14.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Age porrò, quod reliquum est, eius motus, eorumque rationem explicantem audiamus, examinemusque. Quibus motibus, & quam ob causam moueri mare Aristoteli uidetur. Cap. 6. LVERE, inquit, Mare in angustijs uidetur: ubi uidelicet ob ambientem terram è uasto pelago in paruum col ligitur; propterea quòd ultro, citroque sępius libretur: hoc uero in uasto mari perspicuum non est; at si ob ter rae angustias arcto loco contineatur: libramentum, quod in mari exiguum est, magnum illic uideatur necesse est: Id autem quod in tra Herculis columnas continetur, totum terrae concauitatem, & fluminum multitudine fluit: nam Maeotis in Pontum, hic in Aegeum fluit. Quae uerò extra haec maria sunt, hoc minus perspicuè faciunt; illic autem, & propter fluminum multitudinem hoc eueuit (plura enim flumina in Euxinum, & Meotide influunt, quàm in locum eius multiplicem) & propter modicam altitudinem: Mare nanque profundius subinde cernitur; ac Meotide quidem Pontus, hoc uerò Aegeum; Aegeo Siculum, & omnium profundissima Sar doum, ac Tirrenum. Quae autem extra columnas sunt: modicè quidem ob lutum profunda sunt; sed flatibus uacant; quasi mare in concauo locatum sit: quae explicantes Peripateticorum optimi, duplici, inquiunt, motu fluere mare Aristoteli uidetur, uno qui in angustijs, & fretis cernitur, altero, quo à Septentrione ad Austrum uniuersum defluunt maria: & prioris quidem causam ad maris li bramentum refert; quoniam enim inmensa est maris moles, & aequaliter utrinque pendens, non in unam partem magis, quam in aliam declinans, ubi in unam moueri incipit, ponderis aequalitate retractum in alteram partem statim reuertitur: atque ita perpe tuo alternatim. Haec autem maris agitatio in locis apertis, atque in alto euidens non est; fluxumque conspicuum non facit; in angustijs uerò cernitur: ueluti lictoribus, quae in angustum ex uastita te contrahuntur motum adiuuantibus; fluxus posterioris duas affert causas: fluminum uidelicet multitudinem, quae in maria illa Septentrionalia longè plurima, longeque maxima influunt, à qui bus penè expulsa Meotis. Pontusque in Aegeum influunt, & hoc in ea quae consequentur.","prev":{"citation":"De mari 13","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/13"},"next":{"citation":"De mari 15","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/15"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}