{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 2","citation":"Bernardino Telesio, De mari 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/2.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"CARAFAE SORIANI COMITI BERNARDINVS TELESIVS S. P. D. VM primùm literas tuas accepi, quibus declarabas te in iis, quae de Mari ab Aristotele tradita erant, acquiescere minimè posse, & quid de eius natura, & motibus sentirem, ad te conscriberem mandabas: & si plurimis (ut nosti) opprimerer molestiis, tibi tamen, ut morem gererem, tuique desiderio satisfacerem, commentarium, quem iam pridem de eo conscripseram, rudem adhuc, quantum per praesentes occupationes licuit, poliui: & praeter morem nostrum, prius quae ab Aristoteli tradita sunt, in eo exponuntur, examinanturque, ut facile homines intelligerent, iure te in iis acquiescere non potuisse: tum nostra apponum tur. Perleges uerò tu illum, & si tibi probatus sit, talisque uisus, qui, & tuo sub nomine in lucem prodire queat, prodeat. Neque enim, quae tu admittenda decreueris, alii, ut dannent uereri licet; libens certè confectum tibi opus, qualecunque id sit, accipies; summam in eo meam erga te caritatem, obseruantiamque intuitus, & grati animi signum cùm erga te, tùm & erga Illustrissimos parentes tuos, Alfonsum Nuceriae Ducem, uirum unum omnium optimum, constantissimumque, & loannam Castriotam, quae cùm maxi mè fortunae, corporisque bonis affluat, & tantis omnino, quam tis plura ne optare quidem liceat: si cùm alias eius animi uirtutes, tum uerò, quae aegrè simul coire uidentur, lenitatem, sublimitatemque summè in illo coniunctas, penè & unum factas quis inspiciat, uix illorum splendorem intueatur: ut mihi quidem nostrae aetatis homines nihil ea amabilius, nihil etiam diuinius conspicere posse uideantur: Haec uerò tu eius, parentisque tui splendorem, summamque utriusque generis claritatem ne nouis luminibus non illustres dubitandum est quicquam: Nam mihi quidem te, illosque intuen ti, quae in illorum utroque corporis, animique bona sunt, ex utroque hausisse uideris omnia: minimeque uel eorum, uel auorum gloria, uel tantarum opum possessione, totue, ac tantorum populorum dominatione contentus tuo tibi ut studio, tuoque labore, nouum decus, nouosque hono res acquiras summa attendis cum diligentia: Age uerò qua coepisti perge, & mihi crede, non summam modò gloriam sed ueram adipisceris felicitatem, summae nim am fortunae summam adijcies sapientiam. Vale. vidis lom intrami quo (iston in nimos, tu upen tiobui τοτίκτη princ nim uadoridis 38. ulli in 6 nioni mon dulc nnantham, ii imhixam im il errol cila BEnuino ol AAM AC","prev":{"citation":"De mari 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/1"},"next":{"citation":"De mari 4","label":"INI COSENTINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}