{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 22","citation":"Bernardino Telesio, De mari 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/22.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Mira autem maris motus celeritas in angustijs, fretisque appa ret, quòd per apertum fluens, nihilque à subsequente umquam impulsum, nihil est quod uspiam motum concitet; at ubi in angustius agitur, nec uniuersum simul fluere potest, sed uel exigua sui parte tantùm. quod remanet subsequentis sursum impediens, retardansque, & propterea ab eo impulsum, stimulatumque motum acceleret: & praecedens impellat necesse est; At uniuersum, ut dictum est, ab elabentibus uaporibus sublatum, impulsumque, non aequè uniuer sum attollitur, impelliturque, nec aequali tempore utranque in par tem, Britannicum, & quod Britannico adiacet mare summè attolli, & sex horarum spatio in terras fluere, totidemque refluere uidetur. Idem & Adriaticus sinus, at longè quàm Oceanus minus, Ligusti cum Tyrrenumque parum admodum, ut & sublatum, & im pulsum latere possit; Mare iuxta Aethiopiam quod Ceneghę uocatur quatuor tantùm horis fluere, octo refluere apparet. Non atque scilicet profundum mare, nec ab aequè reflexa luce, calefactum uni uersum non eosdem omne emittit uapotes, sed alibi longè plures, crassioresve; pauciores alibi, tenuioresve, id itaque summè attolli uideri potest: quod breuius est, à cuius scilicet fundo robustior resilit lux: & inde etiam impelli magis, ubi breuior est fundus: fortè & non diuersa tantùm profunditas diuersae maris tumefactionis, diuersique motus causa uideri debet, sed diuersa itidem eius cras sities; neque enim uel uniuersa è terra aequè crassum mare educi, vel è diuerse eo crasso non diuersos uapores extrahi existimare licets id certè tumefieri magis, & inde magis incitari uideri debet ubi plures, crassioresve fiunt uapores. At non per uices modò fluere.","prev":{"citation":"De mari 21.1-4","label":"21.1 to 21.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/21.1"},"next":{"citation":"De mari 23","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/23"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}