{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 5.1-4","citation":"Bernardino Telesio, De mari 5.1-4","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.1.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Itaque, inquit, quòd po tabile est, & dulce, uniuersum ob leuitatem attollitur, quod autem salsum est, prae pondere subsidit, non in suo ipsius progrio loco: etenim existimandum est, de hoc rectè dubitatum esse, absurdum nanque est, nisi aliquis aquae, ut caeterorum elementorum, sit locus: atque hanc esse solutionem: is enim locus, in quo contineri mare cernimus, maris non est, sed potius aquę. Maris autem uidetur, proptere à quòd pars salsa subsidit prae pondere, dulcis uerò, ac potabilis, ob leuitatem attollitur. Quapropter & flumina in eum locum omnia influunt, & omnis aqua quae gignitur, in id enim quod maximè cauuum est, talemque terrae locum mare obtinet; sed alia pars uniuersa à Sole celeriter attollitur; alia relinquitur, ob eam: quae dicta est causam. Hunc ergo aquae locum esse, & non maris; & quamobrem pars potabilis, praeter eam quae fluit, occulta est; alia uerò pars maneat; cur item Mare aquae potius sit finis, quam principium, his à nobis traditum sit. De eius autem salsedine, & utrum perpetuò idem sit, an non fuerit, nec futurum sit, sed deficiet, dicendum est: hoc enim modo aliqui sentiunt omnes quidem genitum esse uidentur fateri, si quidem & mundum uniuersum; simul nanque eius ortum faciunt. quare constat, si uniuersum sem piternum est, non aliter de mari existimandum esse; ijs certè, qui mare generant, eius salsedinis causa reddi minimè potest. Nam si illius, qui terram ambibat, & à Sole sublatus est, humoris omnis re siduum, Mare effectum est; necesse est aqua illa, quae in uaporem con uersa est, rursus adueniente, cùm aequalis sit multitudo, iterum dul cescere. si autem terra admista, salsi saporis causa ponatur; ut quę saporibus multis prędita, in mare à fluminibus deferatur; absurdum ijs est, flumina quoque salsa non esse. Satis porrò, ex his aeterno tempo re, & ueluti à principio salsum extitisse mare, demonstratum.","prev":{"citation":"De mari 4","label":"INI COSENTINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4"},"next":{"citation":"De mari 5.5-6","label":"5.5 to 5.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.5"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}