{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 7","citation":"Bernardino Telesio, De mari 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/7.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"mare igitur non propria natu ra salsum esse affirmans, & à quibus salsum fieri queat, summa in quirens diligentia; antiquorum omninò rationem comprobare, & aquae omnino ipsum elementum ponere uideri debet: at perpetuò illos in sectandi studio, & ambitionis omninò stimulis exagitatus, id illos incusare, quòd non è loco in quo positum est mare, aquae id esse uniuersitatem declararint: aquae, inquit, quod potabile est & dulce uniuersum ob leuiratem attollitur; quod autem salsum est prae pondere subsidit, uon in suo ipsius loco: etenim existimam dum est de hoc rectè dubitatum esse; absurdum nanque est, nisi aliquis aquae, ut reliquorum elementorum sit locus; atque hanc es se solutionem; is enim locus, in quo contineri mare cernimus maris non est, sed potius aquae; ac si diceret, commodius ex aquae loco, quae aquae sit uniuersitas intelligi posse; magis enim proprium aquae locum, quàm eius uniuersitatem simul collectam, esse oportere, rationi congruum fit; propterea enim fortè simul aqua uniuersa colligitur, sibique omnis coit; quod uniuersa in proprio loco esse uult: Ad proprium, inquit Aristoteles, locum ferri unum quodque ad suum simile, & suam formam est ferri; & sic utique quis existimabit, id quod dicebant antiqui, simile ad simile ferri: hoc nim non accidit omninò, non enim si quis Terram transmittet & iuxta Lunam collocet, ad ipsam ferentur partes: sed ad eundem locum, ubi nunc existit: ut quod dictum est, id antiquiores incusam di Aristoteli uideri potuerint; quòd non è maris loco, sed ex eius magnitudine aquae elementum id statuerint: si qeidem elemento rum parribus proprius locus magis, quam propria uniuersitas, pro prius sit. Nusquam igitur antiquiores damnare, quòd mare aquae elementum posuerint, uidetur Aristoteles, sed quòd non ex eius lo co id declararint. Et uel ibi, mare aquae elementum Aristoteli po situm esse, quae statim subdit, manifestissimè declarant: quasi enim causam reddens, cur in proprio aquae loco uera aqua, & potabilis, qualis sui est natura, non sit: sed salsa; à mari, inquit occupatus est aquae locus; quoniam, quod in aqua salsum quidem est, subsidit propter grauitatem dulce autem, & potabile propter leuitatem sursum ducitur: & paulò inferius, constat inquit, hunc esse aquae locum, & non maris; & quam ob rem pars potabilis, praeter eam quae fluit occulta sit: sunt enim ac si diceret, totius quidem, puraeque aquae is est locus; sed crassior, orauiorque eius pars.","prev":{"citation":"De mari 6-2","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/6-2"},"next":{"citation":"De mari 8.1-4","label":"8.1 to 8.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/8.1"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}