{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mari 8.1-4","citation":"Bernardino Telesio, De mari 8.1-4","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/8.1.md","author":{"name":"Bernardino Telesio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio"},"work":{"title":"De mari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari","urn":null},"verse":false,"words":482,"text":"illum occupauit, quòd tenuiore, leuiore que fursum à Sole acta, ipsa modò reliqua facta est; Quoniam videlicet, aquae elementum, ueluti, & terrae, aerisque, & ignis positum Aristoteli erat; & in terrae illud superficie locatum, multoque terra majus factum, & nullam aliam aquarum molem, cui illud assignare posset, praeter maris uastitatem intueiri poterat: mare itaque necessario aquae elementum ponendum intuenti; modis utique quibus poterat omnibus salsum eius saporem, ex accidente quopiam ei inesse declarandum omnino fuit: qui nimirum si maris proprius sit, aquae id elementum dulcis, pota bilisque ponere prohibeat, id omninò quacunque potuit moliri uidetur ratione. Et aquae igitur, quae ut penitus similaris non sit, & eadem tenuitate, eodemque omnis donata sapore, nullis certè sui partibus aequè mari crassa, minus etiam salsa ullis uideri potest: & quae à calore quauis expoliata tenuitate, nec crassescere, nec salsa unquam, quin tenuior assiduè, dulciorque fieri uidetur. partes indere nihil ueretur: quae à tenuioribus Solis opera seiunctae, adeò crassae, adeoque sint salsae: inuitus, ut existimare licet, at necessario: neque enim aquae elementum mare ponere liceat, nisi maris salsedo aquae insit, & nequaquàm in hoc acquiescere potens, quoniam enim quae è mari assiduè educitur tenuitas, in aquam ea rursus coacta tenuem, dulcemque mari iterum restituitur: quod itaque si illius abscessu crassum, salsumque fiat. eius accessu tenue iterum fiat, dulceque: Terram illam incoctam, adustamque nusquam quidem conspectam, è terrae latebris eruere nihil reformidat; ex ea ut exhalationum copiam educat, à qua cum pluuijs delata, salsum, crassumque fiat mare: nihil omninò intentatum relin quendum, incommoda quaeuis sustinenda esse existimans, modò nec marinae aquae salsedo propria eius sit; non aliam porrò id ob causam, nisi ut mare aquę uniuersitas poni possit, nisi enim id propo B situm situm Aristoteli fit, nihil uel ulla maris passio, uel alienum ullum à quibus salsum id fiat, inquirendum illi erat; quod ni mirum propria natura tale esse statuere poterat: neque enim quin terra in aquam salsam: amaramque à Sole inuerti queat dubitandum, aut non enuntiandum Aristoteli erat, in sal, sulfur, bitumenque, tum & in tenuissimos callidissimosque uapores è quibus ignis elementum constitui Aristoteli uidetur, inuerti assiduè illam intuen ti, praedicantique, ut modis multis Peripateticorum nonnullos mi rari liceat, quibus mare aquae elementum non esse declarandum Aristoteli propositum uidetur: qui scilicet, quem numinis instar uenerantur Aristotelem ignauum eum faciunt, inertemque: tum & stupidum etiam, stolidumque: qui nimirum quod declarandum proposuerat, declaret nunquam, quin, quod unum statuere id poterat summo id euertat studio: & quod si declaret, uel mundi ei con structio, & ipse destruatur mundus, uel uniuersa eius doctrina dissoluatur, neque enim quod mare aquae elementum non esse decla ret, praeter illius salsedinem allatum est Aristoteli quicquam; at eam non propriam maris esse, sed ex accidente quopiam, & alieni om nino commistione ei inditam esse contendens, apertè nihil obstare, quin mare aquae uniuersitas poni possit decernit: tum libens incommoda subeat, quae minimè omnium sustinere ipse uelit: in proprio nimirum aquae loco alienum ponat ens; & aquam ipsam ad eum delatam nequaquam ibi seruari, perficique, sed corrumpi statuat, destruique.","prev":{"citation":"De mari 7","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/7"},"next":{"citation":"De mari 9","label":"Cap. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/9"},"credit":{"text":"Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari","quality":"ocr"}}