{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mineralogia 141-3","citation":"Bernardo Cesi, Mineralogia 141-3","ref":"141-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-3.md","author":{"name":"Bernardo Cesi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi"},"work":{"title":"Mineralogia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"QVAESTIO XII. vnde incalescant fossiles terrae? Respondeo, haud dubiè à subterraneo calore; sed non sine magna varietate, nam aliae in fodinis calent; aliae ex fodinis in aërem pro latae. Quae in ipsis fodinis calent, rarò reperiuntur; aër enim qui reclusis specubus ingreditur, paulatim frigescens, earum calorem aut extinguit prorsus, aut ad interiora compellit; quam ob causam summa quaeque, quodammodo frigent; quarum autem calor in interioribus ipsarum partibus conclusus est, eae ex fodinis in lucem prolatae calescunt; aëris enim ambientis tepor rursus ex interioribus elicit calorem; istius generis fuisse videtur Liparaea tantopere calens: vis verò ignis occulti terras quasdam adeò liquefacit, vt interdum offerant speciem eorum, quae ex ardentibus fornacibus fluxerunt, ali quas autem sic exurit, vt quasi carbones fiant Agricola lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 42. QVAESTIO XIII. perit causas reliquarum qualitatum, quae tactu percipi possunt, id est, pin guitudinis, macritudinis, lentoris, spissitudinis, raritatis, grauitatis, leuitatis, duritiae, mollitudinis, asperitatis, & laeuoris, quibus etiam adiungito figuram. Has autem causas rectè mihi reddere videtur idem auctor, loco proximè citato; omnes verò calor, vel frigus efficit ex terra cum aqua variè permixta. Itaque terrae fiunt pingues, cum humidae temperato calore concoquuntur; tum enim humor, qui est ex aëre, transit in pinguitu dinem: contrà verò macrae fiunt, si vel calor multus eas exusserit, vel propter frigus crudae manserint. Lentae autem gignuntur, cùm terras humori multo immixtas calor coquit ad pinguem aliquam spissitudinem; lentoris verò expertes, & friabiles fiunt, cùm ipsis, dum coquuntur, humor non est multus, aut si est, inconcoctae, & quasi crudae manent. Sed spissae efficiuntur, cùm humor immisce tur terrae, eamque vel calor siccus coquendo condensat, vel frigus cogit, & astringit: contrà verò Vasa ex terra odorata. Odores carroque iucundi, qui cibos reddut insuanti Terrarii odor cur facili non sentiatur. Cur fessiles terrae incalescant. De alijs terrarum qualitatibus. Terra pingues, & macra. Terrae lenta, & friabiles. Terra stisse, & rara. Terrae graues & lenes. Terra asperae. & laues. Terrae liquabiles, & cre mabiles. Terrarum sigura. Terrarum colores.","prev":{"citation":"Mineralogia 141-2","label":"QVAESTIO X. vnde sit, vt fossiles terrae sint","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-2"},"next":{"citation":"Mineralogia 142","label":"QVAESTIO XII. vnde incalescant fossiles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/142"},"credit":{"text":"Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia","quality":"ocr"}}