{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mineralogia 21","citation":"Bernardo Cesi, Mineralogia 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/21.md","author":{"name":"Bernardo Cesi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi"},"work":{"title":"Mineralogia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Themistio, Simplicio, Achillino, aliisque ad initium primi Physicorum; vt marmora, metalla, gemmae, lapilli, & si quae sunt alia fossilia, sunt Mineralogiae obiectum, ex probandis cap. sequenti; & praeterea, cùm habeant naturam, quae 2. Physic. 1. 3. definitur esse principium motus, & quietis in eo, in quo est, sunt verè, & propriè corpora naturalia, seu species corporis naturalis; ergo Mineralogia versatur circa obiectum partiale Physicae. Ex quo tria inferuntur consequentia tam clara, vt nulla egeant probatione. Primum est, illam esse scientiam. Alterum, esse scientiam speculatiuam. Tertium, esse partem Philosophiae; est enim Physica propriè scientia, & quidem speculatiua, ex Aristotele 6. Met. 1. 2. & lib. 11. Met. summ. 2. cap. 2. & summ. 3. cap. 1. Quia verò nomine Philosophiae intelligitur scientia, vel inuestigatrix causarum, Aristot. 1. Met. cap. 2. vel veritatis contemplatrix, ex eod. Aristot. 2. Met. cap. 1. vtrumque autem praestat Physica; ideo, &c. Quem autem locum inter partes Physicae sortiatur Mineralogia, indicabit caput sequens Dico secundò, Mineralogia, quatenus vtitur metallis, gemmis, aliisque fossilium speciebus pro hieroglyphicis, seu mysticis signis ad expri mendas morales veritates de virtutum pulchritudine, & turpidine vitiorum, non differt à symbolica sapientia, quae hauddubiè est scientia actiua, & ipsa Philosophia moralis, tam pretioso amicta velamine, de qua latè cap. superiori. Quemadmodum enim ex quadruplici diuinarum Scripturarum sensu, ille qui vocatur litteralis, vel historicus, non definit esse talis, seu simplex sit, seu figuratus, vt doctè obseruat Bellarminus tomo 1. controuersia prima generali lib. 3. de verbi Dei interpretatione, cap. 3. ita enunciatio nes Ethicae, Politicae, & OEconomicae retinent eandem naturam prolatae, aut seruata verborum proprietate, vel figurato contextu circunuelata Dico tertiò, eadem Mineralogia, vt praescribit regulas, & praecepta dictat de opere faciendo, v. g. de fodiendis, excoquendisque mineralium venis, atque de metallis per chymicas me tamorphoses trasmutandis, est facultas factiua, sub genere artis, non scientiae. Haec thesis facilè probatur ex principiis Aristotelis; quandoquidem scientia, & ars numerantur, vt habitus diuersi, 6. Ethic. cap. 3. & omnis intellectus, aut actiuus, aut factiuus, aut speculatiuus est, 6. Metaph. t. 1. Ars autem propriè sumpta est habitus cum recta ratione factiuus, versaturque circa illa, quae possunt aliter se habere, & est de generabilibus, & factibilibus à nobis, 6. Ethic. c. 4. prime magnorum moralium, cap. 33. & 6. Metaph. 1. 1. cùm ergo conditiones hae congruant & Metallicae scrutanti, eruentique fossilium venas, & Alchymiae metalla transmutanti, planum est Mineralogiam acceptam ratione Metallicae, & Alchymiae, esse collocandam sub genere artis. Sed hinc oritur grauissima difficultas.","prev":{"citation":"Mineralogia 19","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/19"},"next":{"citation":"Mineralogia 22","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/22"},"credit":{"text":"Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia","quality":"ocr"}}