{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mineralogia 291","citation":"Bernardo Cesi, Mineralogia 291","ref":"291","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291.md","author":{"name":"Bernardo Cesi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi"},"work":{"title":"Mineralogia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Omnes succi concreti, si copiosè, & abundanri in orditer cum aquis fuerint permisti (id quod etiam * aqua intellige de omnibus insignibus terris) resident ναι, in fontibus, & in riuorum, ac fluminum alueis; atque lapides, in his iacentes eis obducuntur, nec indigent vllo Solis, aut ignis calore, quo concrescant. Quod cùm viri sagaces considerassent, excogitarunt rationes, quibus reliquos quosdam succos concretos, & terras quasdam insignes col ligerent; etenim talem aquam, siue ex fonte, siue ex vinculo defluat, aliquot lacubus ligneis, vel castellis ex ordine collocatis excipiunt; in eis enim resident; quare singulis annis derasi colliguntur, vt in monte Carpatho chrysocolla, in Meliboco ochra. Agricola lib. 12. de re metallica ται Aquae verò, quae quasi oleo perfusae nitent, sic kinab aqua assumunt pinguem succum, vt plerumque ab eifacilè separari possit. quomodo alis anserum Atus. colligitur bitumen liquidum; tales sunt fontes bituminosi, & quidem multis in locis orbis terrarum memorabiles; de quibus vide Agricolam lib. 1. de nat. eorum, quae effluunt ex terra, pag. 93. Succus autem pinguis, propter leuitatem aëris, quae in ipso inest, aquae innatat, & cum ea non facilè permiscetur. Agricola lib. I. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 14. & Porrò succi concreti vires aquis insignes dare su. solent; vt obseruant Plinius lib. 31. cap. 6. Vitruuius lib. S. cap. 3. Agricola lib. 2. de nat. eorum, quae effiuunt ex terra, ab initio, per aliquot paginas, & Matthiolus in lib. 5. Dioscoridis, cap. 14. de qua re latè nos diximus lib. 1. cap. 6. sect. quast. 5. Quomodo autem succi concreti possint difrigona. gnosci in aquis, optimè explicant Agricola lib. 1. de nat. eorum quae effluunt ex terra, duabus postre(gno mis eius libri paginis, & Falloppius cap. 9. tract. di aquis thermalibus, pag. 220. & 221. id quod nos etiam, qua posuimus breuitate, praestitimus supra lib. I. cap. 6. sect. 4. quaest. 4. ni. Quae aquae multum succum lapidescentem dam. combiberunt, potu mortem afferunt; is enim non aliter, ac gypsum in aqua dissolutum, sub hu more durescit, quocirca & viscera alligat, & venas sic obstruit, vt per eas neque succus in iecur influere, neque sanguis à iecore in corpus diffundi possit. Vt autem ex eis aliquae mox non afficiant morte potantem; tamen visceribus nocent; quae verò paucum succum lapidescentem combiberunt, tam noxiae non sunt. Quòd si is ipse in imo fluit, vt, quia grauior, fluere solet, superior aqua salubris esse potest. Agricola lib. 2. de nat. eorum, quae effluunt ex terra, initio. De aquis autem lapidescentibus multa diximus lib. i. cap. 6. sect. 12. quaest. 3.","prev":{"citation":"Mineralogia 290-2","label":"QUAESTIO IV. de succis ad aquas relatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/290-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/290-2"},"next":{"citation":"Mineralogia 291.1-4","label":"291.1 to 291.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291.1"},"credit":{"text":"Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia","quality":"ocr"}}